Titus Livius, Ab urbe condita
1 ad regem spolia cæsorum hostium referebantur. 2 dona ex his aliis arma insignia, aliis equos, quibusdam captivos dono dabat. scuta erant supra mille quingenta; loricæ thoracesque mille amplius summam explebant; galearum gladiorumque et missilium omnis generis maior aliquanto numerus. 3 hæc per se ampla lætaque multiplicata verbis regis, quæ ad contionem vocato exercitu habuit. 4 “præiudicatum eventum belli habetis. meliorem partem hostium, equitatum Romanum, quo invictos se esse gloriabantur, fudistis. 5 equites enim illis principes iuventutis, equites seminarium senatus; inde lectos in patres consules, inde imperatores creant: horum spolia paulo divisimus inter vos. 6 nec minorem de legionibus peditum victoriam habetis, quæ nocturna fuga vobis subtractæ naufragorum trepidatione passim natantium flumen conpleverunt. 7 sed facilius nobis sequentibus victos Peneum superare erit, quam illis trepidantibus fuit; transgressique extemplo castra oppugnabimus, quæ hodie cepissemus, ni fugissent; 8 aut si acie decernere volent, eundem pugnæ pedestris eventum expectate, qui equitum in certamine fuit.” et qui vicerant, 9 alacres, spolia cæsorum hostium umeris gerentes, decora sua audivere, ex eo, quod acciderat, spem futuri præcipientes, 10 et pedites aliena gloria accensi, præcipue qui Macedonum phalangis erant, sibi quoque et navandæ regi operæ et similem gloriam ex hoste pariendi occasionem optabant. 11 contione dimissa, postero die profectus inde ad Mopselum posuit castra. tumulus hic ante Tempe eminet et Larisa medius abest Gonnum eunti.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
