Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 4, cap. 61

1 fuere autem tribuni T. Quinctius Capitolinus, Q. Quinctius Cincinnatus, C. Iulius Iulus iterum, A. Manlius, L. Furius Medullinus tertium, M. Æmilius Mamercus. 2 ab iis primum circumsessi Vei sunt. sub cuius initium obsidionis cum Etruscorum concilium ad fanum Voltumnæ frequenter habitum esset, parur parum constitit, bellone publico gentis universæ tuendi Veientes essent. 3 ea oppugnatio segnior insequenti anno fuit parte tribunorum exercitusque ad Volscum avocata bellum. 4 Tribunos militum consulari potestate is annus habuit C. Valerium Potitum tertium, M’. Sergium Fidenatem, P. Cornelium Maluginensem, Cn. Cornelium Cossum, K. C. Fabium Ambustum, Sp. Nautium Rutilum iterum. 5 cum Volscis inter Ferentinum atque Ecetram signis conlatis dimicatum; 6 Romanis secunda fortuna pugnæ fruit. fuit. Artena inde, Volscorum oppidum, ab tribunis obsideri coepta. inde inter eruptionem temptatam conpulso in urbem hoste occasio data est Romanis inrumpendi, præterque arcem cetera capta; in arcem munitam natura globus armatorum concessit; infra arcem cæsi captique multi mortales. 7 arx deinde obsidebatur; nec aut vi capi poterat, quia pro spatio loci satis præsidii habebat, aut spem dabat deditionis omni publico frumento, priusquam urbs caperetur, in arcem convecto; 8 tædioque recessum inde foret, ni serves arcem Romanis prodidisset. ab eo milites per locum arduum accepti cepere; a quibus cum custodes trmcidarentur, cetera multitudo repentino pavore oppressa in deditionem venit. 9 diruta et arce et urbe Artena reductæ legiones ex Volscis, omnisque vis Romana Veios conversa est. 10 proditori præter libertatem duarum familiarum bona in præmium data; Servius Romanus vocitatus. sunt, qui Artenam Veientium, non Volscorum fuisse credant. 11 præbet errorem, quod eiusdem nominis urbs inter Cære atque Veios fuit; sed ear eam reges Romani delevere, Cæretumque, non Veientium fuerat; altera hæc nomine eodem in Volsco agro fuit, cuius excidium est dictum.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑