Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 34, cap. 61

1 in hanc sententiam cum adduxisset regemn regem, præparandos sibi ad id popularium animos ratus litteras, ne quo casu interceptæ palam facerent conata scribere non est ausus; 2 Aristonem quendam Tyriul Tyrium nanctus Ephesi expertusque sollertiam levioribus ministeriis, partim donis, partim spe præmiorum oneratum, quibus etiam ipse rex adnuerat, Carthaginem cum mandatis mittit. 3 edit nomina eorum, quibus conventis opus esset; instruit etiam secretis notis, per quas haud dubie agnoscerent sua mandata esse. 4 hune hunc Aristonem Carthagine obversantem non prius amici quam inimici Hannibalis, qua de casa causa venisset, cognoverunt. 5 et primo in circulis conviviisque celebrata sermonibus res est; 6 deinde in senatu quidam ihil nihil actum esse dicere exilio Hannibalis, si absens quoque novas moliri res et sollicitando animos hominum turbare statum civitatis posset; 7 Aristonem quendam, Tyrium advenam, instructum mandatis ab Hannibale et rege Antiocho venisse; certos homines cotidie cum eo secreta colloquia serere; in occulto coqui, quod mox in omnium perniciem erupturum esset. 8 conclamare omnes vocari Aristonem debere, et quæri, quid venisset, et, nisi expromeret, cum legatis Romam mitti; satis pro temeritate unius hominis suppliciorum pensum esse; 9 privatos suo periculo peccaturos; rem publicam non extra noxam modo sed etiam extra famam noxæ conservandam esse. 10 vocatus Aristo purgare sese et firmissimo propugnaculo uti, quod litterarum nihil ad quemquam attulisset; 11 ceterum nec causam adventus satis expediebat et in eo maxime hæsitabat, quod cum Barcinæ solum factionis hominibus collocutum eum arguebant. 12 orta inde altercatio est aliis pro speculatore comprehendi iam et custodiri iubentibus, allis aliis negantibus tumultuandi causam esse; 13 mali rem exempli esse de nihilo hospites corripi; idem Carthaginiensibus et Tyri et in aliis emporiis, quo frequenter commeent, eventurum. 14 dilata eo die res est. Aristo Punico ingenio inter Poenos usus tabellas conscriptas celeberrimo loco super sedem cotidianam magistratuum prima vespera suspendit, ipse de tertia vigilia navem conscendit et profugit. 15 postero die cum sufetes ad ius dicendum consedissent, conspectæ tabellæ demptæque et lectæ. scriptum erat Aristonem privatim ad neminem, publice ad seniores — ita senatum vocabant — mandata habuisse. 16 publicato crimine minus intenta de paucis quæstio erat; mitti tamen legatos Romam, qui rem ad consules et senatum deferrent, placuit, simul qui de iniuriis Masinissæ quererentur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑