Titus Livius, Ab urbe condita
1 postquam Manlius dixit, quamquam patrum quoque plerosque captivi cognatione attingebant, præter exemplum civitatis minime in captivos iam inde antiquitus indulgentis, pecuniæ quoque summa homines movit, 2 quia nec ærarium exhauriri, magna iam summa erogata in servos ad militiam emendos armandosque, nec Hannibalem maxime huiusce rei, ut fama erat, egentem locupletari volebant. 3 cum triste responsum, non redimi captivos, redditum esset, novusque super veterem luctus tot iactura civium adiectus esset, cum magnis fletibus questibusque legatos ad portam prosecuti sunt. 4 unus ex iis domum domurn abiit, quod fallaci reditu in castra iure iurando se exsolvisset. quod ubi innotuit relatumque ad senatum est, omnes censuerunt comprehendendum et custodibus publice datis deducendum ad Hannibalem esse. 5 est et alia de captivis fama: decem primo legatos venisse; de eis cum dubitatum in senatu esset, admitterentur in urbem necne, ita admissos esse ne tamen iis senatus daretur; 6 morantibus deinde longius omnium omnnium spe alios tres insuper legatos venisse, L. Scribonium et C. Calpurnium et L. Manlium; 7 tum demum ab cognato Scriboni tribuno plebis de redimendis captivis relatum esse nec censuisse redimendos senatum; et novos legatos tres ad Hannibalem revertisse, 8 decem veteres remansisse, quod per causam recognoscendi nomina captivorum ad Hannibalem ex itinere regressi religione sese exsolvissent; de iis dedendis magna contentione actum in senatu esse, victosque paucis sententiis qui dedendos censuerint; 9 ceterum proximis censoribus adeo omnibus notis ignominiisque confectos esse ut quidam eorum mortem sibi ipsi extemplo consciverint, ceteri non foro solum omni deinde vita, sed prope luce ac publico caruerint. 10 mirari magis adeo discrepare inter auctores quam quid veri sit discernere queas. quanto autem maior ea clades superioribus cladibus fuerit, vel ea res indicio est, quod fides sociorum, quæ ad eam diem firma steterat, tum labare coepit, nulla profecto alia de re quam quod desperaverant de imperio. 11 defecere autem ad Poenos hi populi: Campani, Atellani, Calatini, Hirpini, Apulorum pars, Samnites præter Pentros, Bruttii omnes, Lucani, 12 præter hos Uzentini et Græcorum omnis ferme ora, Tarentini, Metapontini, Crotonienses Locrique, et Cisalpini omnes Galli. 13 nec tamen eæ clades defectionesque sociorum moverunt ut pacis usquam mentio apud Romanos fieret, neque ante consulis Romam adventum nec postquam is rediit renovavitque memoriam acceptæ cladis; 14 quo in tempore ipso adeo magno animo civitas fuit ut consuli ex tanta clade, cuius ipse causa maxima fuisset, redeunti et obviam itum frequenter ab omnibus ordinibus sit et gratiæ actæ quod de re publica non desperasset; 15 qui si Carthaginiensium ductor fuisset, nihil recusandum supplicii foret.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
