Titus Livius, Ab urbe condita
1 turbulentior inde annus excepit L. Valerio T. Æmilio consulibus, cum propter certamina ordinum de lege agraria tur tum propter iudicium Ap. Claudi, cui, 2 acerrimo adversario legis causamque possessorum publici agri tamquam tertio consuli sustinenti, M. Duillius et Cn. Siccius diem dixere. 3 numquam ante tam invisus plebi reus ad iudicium vocatus populi est, plenus suarum, plenus paternarum irarum. 4 patres quoque non temere pro ullo æque adnisi sunt: propugnatorem senatus maiestatisque vindicem suæ, ad omnes tribunicios plebeiosque oppositum tumultus, modum dumtaxat in certamine egressum, iratæ obici plebi. Unus unus e patribus, 5 ipse Ap. Claudius, et tribunos et plebem et suum iudicium pro nihilo habebat. ilium illum non minæ plebis, non senatus preces perpellere umquam potuere, non modo ut vestem mutaret aut supplex prensaret homines, sed ne ut ex consueta quidem asperitate orationis, cum ad populum agenda causa esset, aliquid leniret atque submitteret. 6 idem habitus oris, eadem contumacia in vultu, idem in oratione spiritus erat, adeo ut magna pars plebis Appium non minus reum timeret, quam consulem timuerat. 7 semel causam dixit, quo semper agere omnia solitus erat, accusatorio spiritu; adeoque constantia sua et tribunos obstupefecit et plebem, ut diem ipsi sua voluntate prodicerent, trahi deinde rem sinerent. 8 baud haud ita multum interim temporis fuit; ante tamen, quam prodicta dies veniret, morbo moritur. 9 cuius cum laudationem tribuni plebis inpedire conarentur, plebs fraudari sollemni honore supremum diem tanti viri noluit et laudationem tam æquis auribus mortui audivit, quam vivi accusationem audierat, et exequias frequens celebravit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
