Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 42, cap. 60

1 cedidere eo die ab Romanis ducenti equites, duo milia haud minus peditum; capti sescenti ferme. ex regiis autem viginti equites, quadraginta pedites interfecti. 2 postquam rediere in castra victores, omnes quidem læti, ante alios Thracum insolens lætitia eminebat; cum cantu enim superfixa hastis capita hostium portantes redierunt. 3 apud Romanos non mæstitia tantum ex male gesta re, sed pavor etiam erat, ne extemplo castra hostis adgrederetur. Eumenes consuli suadere, ut trans Peneum transferret castra, ut pro munimento amnem haberet, dum perculsi milites animos colligerent. 4 consul moveri flagitio timoris fatendi; victus tamen ratione, silentio noctis transductis copiis, castra in ulteriore ripa communivit. 5 rex postero die ad lacessendos proelio hostes progressus, postquam trans amnem in tuto posita castra animadvertit, fatebatur quidem peccatum, quod pridie non institisset victis, sed aliquanto maiorem culpam esse, quod nocte foret cessatum; 6 nam, ut neminem alium suorum moveret, levi armatura inmissa, trepidantium in transitu fluminis hostium deleri magna ex parte copias potuisse. 7 Romanis quidem præsens pavor demptus erat, in tuto castra habentibus; damnum inter cetera præcipue famæ movebat. 8 et in consilio apud consulem pro se quisque in Ætolos conferebant causam : ab iis fugæ terrorisque principium ortum; 9 secutos pavorem Ætolorum et ceteros socios Græcorum populorum. quinque principes Ætolorum, qui primi terga vertentes conspecti dicebantur, Romam missi. Thessali pro contione laudati, ducesque eorum etiam virtutis causa donati. 10

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑