Titus Livius, Ab urbe condita
1 nihil acceptum umquam a plebe tanto gaudio traditur. concursum itaque ad curiam esse prensatasque exeuntium manus et patres vere appellatos, effectum esse fatentibus, ut nemo pro tam munifica patria, donec quicquam virium superesset, corpori aut sanguini suo parceret. 2 cum commoditas iuvaret, rem familiarem saltem acquiescere eo tempore, quo corpus addictum atque operatum rei publicæ esset, tum quod ultro sibi oblatum esset, non a tribunis plebis umquam agitatum non suis sermonibus efflagitatum, id efficiebat multiplex gaudium cumulatioremque gratiam rei. 3 tribuni plebis communis ordinum lætitiæ concordiæque soli expertes negare tam id lætum patribus nec universis prosperum fore, quam ipsi crederent. consilium specie prima melius fuisse quam usu appariturum. 4 unde enim eam pecuniam confici posse nisi tributo populo indicto? ex alieno igitur aliis largitos. neque id, etiamsi ceteri ferant, passuros eos, quibus iam emerita stipendia essent, meliore condicione alios militare, quam ipsi militassent, et eosdem in sua stipendia inpensas fecisse et in aliorum facere. his vocibus moverunt partem plebis. 5 postremo indicto iam tributo edixerunt etiam tribuni auxilio se futuros, si quis in militare stipendium tributum non contulisset. 6 patres bene coeptam rem perseveranter tueri; conferre ipsi primi et, quia nondum argentum signatum erat, æs grave plaustris quidam ad ærarium convehentes speciosam etiam conlationem faciebant. 7 cum senatus summa fide ex censu contulisset, primores plebis, nobilium amici, ex conposito conferre incipiunt. quos cum 8 et a patribus conlaudari et a militari ætate tamquam bonos cives conspici vulgus hominum vidit, repente spreto tribunicio auxilio certamen conferendi est ortum. 9 Et et lege perlata de indicendo Veientibus bello exercitum magna ex parte voluntarium novi tribuni militur militum consulari potestate Veios duxere.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
