Titus Livius, Ab urbe condita
1 adversus ea Terentius prætor rogationem Petilliam et senatus consultum et iudicium de L. Scipione factum recitavit: 2 se, ni referatur pecunia in publicum, quæ iudicata sit, nihil habere quod faciat, nisi ut prendi damnatum et in vincula duci iubeat. 3 tribuni cum in consilium secessissent, paulo post C. Fannius ex sua collegarumque aliorum, præter Gracchum, sententia pronuntiavit prætori non intercedere tribunos, quo minus sua potestate utatur. 4 Ti. Gracchus ita decrevit, quo minus ex bonis L. Scipionis quod iudicatum sit redigatur, se non intercedere prætori; 5 L. Scipionem , qui regem opulentissimum orbis terrarum devicerit, imperium populi Romani propagaverit in ultimos terrarum fines, 6 regem Eumenem, Rhodios, alias tot Asiæ urbes devinxerit populi Romani beneficiis, plurimos duces hostium in triumpho ductos carcere incluserit, non passurum inter hostes populi Romani [ L. Scipionem ] in carcere et in vinculis esse, mittique eum se iubere. 7 tanto adsensu auditum est decretum, adeo dimissum Scipionem læti homines viderunt, ut vix in eadem civitate videretur factum iudicium. 8 in bona deinde L. Scipionis possessum publice quæstores prætor misit. neque in iis non modo vestigium ullum comparuit pecuniæ regiæ, sed nequaquam tantum redactum est, quantæ summæ damnatus fuerat. 9 collata ea pecunia a cognatis amicisque et clientibus est L. Scipioni , ut, si acciperet eam, locupletior aliquanto esset, quam ante calamitatem fuerat. 10 nihil accepit; quæ necessaria ad cultum erant, redempta ei a proximis cognatis sunt; verteratque Scipionum invidia in prætorem et consilium eius et accusatores.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
