Titus Livius, Ab urbe condita
1 eodem fere tempore et Cn. Manlius consul in Asiam et Q. Fabius Labeo prætor ad classem venit. 2 ceterum consuli non deerat cum Gallis belli materia; mare pacatum erat devicto Antiocho. cogitanti Q. Fabio , cui rei potissimum insisteret, ne otiosam provinciam habuisse videri posset, optimum visum est in Cretam insulam traicere. 3 Cydoniatæ bellum adversus Gortynios Gnosiosque gerebant, et captivorum Romanorum atque Italici generis magnus numerus in servitute esse per totam insulam dicebatur. 4 classe ab Epheso profectus cum primum Cretæ litus attigit, nuntios circa civitates misit, ut armis absisterent captivosque in suis quæque urbibus agrisque conquisitos reducerent, et legatos mitterent ad se, cum quibus de rebus ad Cretensis pariter Romanosque pertinentibus ageret. 5 nihil magnopere ea Cretenses moverunt; captivos præter Gortynios nulli reddiderunt. 6 Valerius Antias ad quattuor milia captivorum, quia belli minas timuerint, ex tota insula reddita scripsit; eamque causam Fabio, cum rem nullam aliam gessisset, triumphi navalis impetrandi ab senatu fuisse. 7 a Creta Ephesum Fabius redit; inde tribus navibus in Thraciæ oram missis ab Æno et Maronia præsidia Antiochi deduci iussit, ut in libertate eæ civitates essent.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
