Titus Livius, Ab urbe condita
1 vixdum lii hi profecti erant, cum a Carthagine legati bellum haud dubie parare Antiochum Hannibale mninstro ministro attulerunt iiieceruntque inieceruntque curam, ne simul et Punicum excitaretur bellum. 2 Hannibal patria profugus pervenerat ad Antiochum, sicut ante dictum est, et erat apud regem in magno honore, nulla alia arte, nisi quod volutanti diu consilia de Romano bello nemo aptior super tali re particeps esse sermonis poterat. 3 sententia eius ura una atque eadem semper erat, ut in Italia bellum geieretur; gereretur: 4 Italiam et commeatus et militem præbituram externo hosti; si nihil ibi moveatur, liceatque populo Romano viribus et copiis Italiæ extra Italiam bellum gerere, neque regem neque gentem ullam parem Romanis esse. 5 sibi centum tectas naves et decem milia peditum, mille equites deposcebat; ea se classe primum Africam petiturum; magno opere confidere et Carthaginienses ad rebellandum ab se compelli posse; 6 si ill illi cunctentur, se aliqua parte Italiæ excitaturum Romanis bellum. regem cum ceteris omnibus transire in Europam debere et in aliqua parte Græciæ copias continere neque traicientem et, quod in speciem famamque belli satis sit, paratum traicere.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
