Titus Livius, Ab urbe condita
1 ubi is finem fecit, extemplo ab ea turba, quæ in comitio erat, clamor flebilis est sublatus, manusque ad curiam tendebant orantes, ut sibi liberos, fratres, cognatos redderent. 2 feminas quoque metus ac necessitas in foro turbæ virorum inmiscuerat. senatus summotis arbitris consuli coeptus. 3 ibi cum sententiis variaretur, et alii redimendos de publico, alii nullam publice inpensam faciendam nec prohibendos ex privato redimi, 4 si quibus argentum in præsentia deesset, dandam ex ærario pecuniam mutuam prædibusque ac prædiis cavendum populo censerent, 5 tum T. Manlius Torquatus, priscæ ac nimis duræ, ut plerisque videatur, severitatis, interrogatus sententiam ita locutus fertur: 6 “si tntummodo tantummodo postulassent legati pro iis, qui in hostium potestate sunt, ut redimerentur, sine ullius insectatione eorum brevi sententiam peregissem; 7 quid enim aliud quamn quam admonendi essetis, ut morem traditum a patribus iecessario necessario ad rem militarem exemplo servaretis? nunc autem, cum prope gloriati sint, quod se hostibus dediderint, præferrique non captis modo in acie ab hostibus sed etiam iis, qui Venusiam Canusiumque pervenerunt, atque ipsi C. Terentio consuli æquum censuerint, nihil vos eorum, patres conscripti, quæ illic acta sunt, ignorare patiar. 8 atque utinam hæc, quæ apud vos acturus sum, Canusii apud ipsum exercitum agerem, optimum testem ignaviæ cuiusque et virtutis, aut unus bic hic saltem adesset P. Sempronius, quem si isti ducem secuti essent, milites hodie in castris Romanis, non captivi in hostium potestate essent. 9 sed cum, fessis pugnando hostibus, tum victoria lætis et ipsis plerisque regressis in castra sua, noctem ad erumpendum liberam habuissent, et septem milia armatorum horinum hominum erumpere etiam per confertos hostes possent, neque per se ipsi id facere conati sunt neque alium sequi voluerunt. 10 nocte prope tota P. Sempronius Tuditanus non destitit monere, adhortari eos, dum paucitas hostium circa castra sineret, dum quies ac silentium esset, dum nox inceptum tegere posset, se ducem sequerentur: ante lucem pervenire in tuta loca, in sociorum urbes posse. 11 si, ut avorum memoria P. Decius tribunus militum in Samnio, si, ut nobis adulescentibus priore Punico bello Calpurnius Flamma trecentis voluntariis, cum ad tumulum eos capiendum situm inter medios duceret hostis, dixit: “Moriamur, milites, 12 et morte nostra eripiamus ex obsidione circumventas legiones,” si hoc P. Sempronius diceret, nec viros equidem nec Romanos vos ducerem, si nemo tantæ virtutis extitisset comes. 13 viam non ad gloriam magis quam ad salutem ferentem demonstrat; reduces in patriam ad parentis, ad coniuges ac liberos facit. .ut ut servemini, deest vobis animus: 14 quid, si moriendum pro patria esset, faceretis? quinquaginta milia civium sociorumque circa vos eo ipso die cæsa iacent. si tot exempla virtutis non movent, nihil umquam movebit; si tanta clades vilem vitam non fecit, nulla faciet. liberi atque incolumes desiderate patriam; 15 immo desiderate, dum patria est, dum cives eius estis: sero nunc desideratis, deminuti capite, abalienati iure civium, servi Carthaginiensium facti. 16 pretio redituri estis eo, unde ignavia ac nequitia abistis? P. Semproniuln Sempronium civem vestrum non audistis arma capere ac sequi se iubentem; Hannibalem post paulo audistis castra prodi et arma tradi iubentem. 17 quamquamquid ego ignaviam istorum accuso, cum scelus possim accusare? non modo enim sequi recusarunt bene monentem, sed obsistere ac retinere conati sunt, ni strictis gladiis viri fortissimi inertis summovissent. prius, inquam, P. Sempronio per civium agmen quam per hostium fuit erumpendum. 18 hos cives patria desideret? quorum si ceteri similes fuissent, neminem hodie ex iis, qui ad Cannas pugnaverunt, civem haberet. 19 ex milibus septem armatorum sescenti extiterunt, qui erumpere auderent, qui in patriam liberi atque armati redirent, neque his sescentis hostes obstitere: 20 quam tutum iter duarum prope legionum agmini futurum censetis fuisse? haberetis hodie viginti milia armatorum Canusii fortia fidelia, patres conscripti. nunc autem quem ad modum hi boni fidelesque — nam fortes ne ipsi quidem dixerint — cives esse possunt? 21 nisi quis credere potest adfuisse erumpentibus, qui, ne erumperent, obsistere conati sunt, aut non invidere eos cum incolumitati tum gloriæ illorum per virtutem partæ, cum sibi timorem ignaviamque servitutis ignominiosæ causam esse sciant. 22 maluerunt in tentoriis latentes simul lucem atque hostem expectare, cum silentio noctis erumpendi occasio esset. atenim ad erumpendum e castris defuit animus, ad tutanda fortiter castra animum habuerunt; dies noctesque aliquot obsessi vallum armis, 23 se ipsi tutati vallo sunt; tandem ultima ausi passique, cum omnia subsidia vitæ deessent adfectisque fame viribus arma iam sustinere nequirent, necessitatibus magis humanis quam armis victi sunt. 24 orto sole hostis ad vallum accessit; ante secundam horam, nullam fortunam certaminis experti, tradiderunt arma ac se ipsos. 25 hæc vobis istorum per biduum militia fuit. cum in acie stare ac pugnare decuerat, in castra refugerunt; cum pro vallo pugnandum erat, castra tradiderunt, neque in acie neque in castris utiles. 26 et vos redimamus? cum erumpere e castris oportet, cunctamini ac manetis; cum manere et castra tutari armis necesse est, et castra et arma et vos ipsos traditis hosti. 27 ego non magis istos redimendos, patres conscripti, censeo, quam illos dedendos Hannibali, qui per medios hostis e castris eruperunt ac per summam virtutem se patriæ restituerunt.”
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
