Titus Livius, Ab urbe condita
1 dum hæc in Italia geruntur, Cn. Cornelius Scipio in Hispaniam cum classe et exercitu missus 2 cum ab ostio Rhodani profectus Pyrenæosque montes circumvectus Emporias adpulisset classem, exposito ibi exercitu 3 orsus a Lacetanis omnem oram usque ad Hiberum flumen partim renovandis societatibus partim novis instituendis Romanæ dicionis fecit. 4 inde conciliata clementiæ iustitiæque fama non ad maritimos modo populos sed in mediterraneis quoque ac montanis ad ferociores iam gentes valuit; nec pax modo apud eos sed societas etiam armorum parta est, validæque aliquot auxiliorum cohortes ex iis conscriptæ sunt. 5 Hannonis cis Hiberum provincia erat; eum reliquerat Hannibal ad regionis eius præsidium. itaque, priusquam alienarentur omnia, obviam eundum ratus castris in conspectu hostium positis in aciem eduxit. 6 nec Romano differendum certamen visum quippe qui sciret cum Hannone et Hasdrubale sibi dimicandum esse malletque adversus singulos separatim quam adversus duos simul rem gerere. 7 nec magni certaminis ea dimicatio fuit. sex milia hostium cæsa, duo capta cum præsidio castrorum; nam et castra expugnata sunt, atque ipse dux cum aliquot principibus capiuntur, et Cissis, propinquum castris oppidum, expugnatur. 8 ceterum præda oppidi parvi pretii rerum fuit, supellex barbarica, ac vilium mancipiorum; 9 castra militem ditavere non eius modo exercitus, qui victus erat, sed et eius, qui cum Hannibale in Italia militabat, omnibus fere cars caris rebus, ne gravia impedimenta ferentibus essent, citra Pyrenæum relictis.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
