Titus Livius, Ab urbe condita
1 primi consules prope seminudi sub iugum missi, tur tum ut quisque gradu proximus erat, ita ignominiæ obiectus, tum deinceps singulæ legiones. 2 circumstabant armati hostes, exprobantes eludentesque; gladii etiam plerisque intentati, et vulnerati quidam necatique, si vultus eorum indignitate rerum acrior victorem offendisset. 3 ita traducti sub iugum et, quod pæne gravius erat, per hostium oculos, cum e saltu evasissent, etsi velut ab inferis extracti tur tum primum lucem adspicere visi sunt, tamen ipsa lux ita deforme intuentibus agmen omni morte tristior fuit. 4 Itaque itaque cum ante noctem Capuam pervenire possent, incerti de fide sociorum et quod pudor præpediebat, circa viam baud haud procul Capua omnium egena corpora humi prostraverunt. 5 quod ubi est Capuam nuntiatum, evicit miseratio iusta sociorum superbiam ingenitam Campanis. 6 confestim insignia sua consulibus, fasces lictoribus, arma equos, vestimenta commeatus militibus benigne mittunt; 7 et venientibus Capuam cunctus senatus populusque obviam egressus iustis omnibus hospitalibus privatisque et publicis fungitur officiis. 8 neque illis sociorum comitas vultusque benigni et adloquia non modo sermonem elicere, sed ne ut oculos quidem attollerent aut consolantes amicos contra intuerentur efficere poterant: 9 adeo super ^ mærorem pudor quidam fugere conloquia et coetus hominum cogebat. 10 postero die cum iuvenes nobiles, missi a Capua, ut proficiscentes ad finem Campanum prosequerentur, 11 revertissent vocatique in curiam percunctantibus maioribus natu multo sibi mæstiores et abiectioris animi visos referrent: adeo silens ac prope mutum agmen incessisse; 12 iacere indolem illam Romanam, ablatosque cum armis animos; non reddere salutem salutantibus, non dare responsum, non hiscere quemquam præ metu potuisse, tamquam ferentibus adhuc cervicibus iugum, sub quod missi essent; 13 habere Samnites victoriam non præclaram solum sed etiam perpetuam, cepisse enim eos non Romam, sicut ante Gallos, sed, quod multo bellicosius fuerit, Romanam virtutem ferociamque: —
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
