Titus Livius, Ab urbe condita
1 cum consulis vocem subsecuta patrum indignatio esset, proditur memoriæ adversus crebram inplorationem deum, quos testes foederum sæpius invocabant consules, vocem Anni spernentis numina Iovis Romani auditam. 2 certe, cum commotus ira se a vestibulo templi citato gradu proriperet, lapsus per gradus capite graviter offenso inpactus imo ita est saxo, ut sopiretur. 3 exanimatum auctores quoniam non omnes sunt, mihi quoque in incerto relictum sit, sicut inter foederum ruptorum testationem ingenti fragore cæli procellam effusam; nam et vera esse et apte ad repræsentandam iram deum ficta possunt. 4 Torquatus missus ab senatu ad dimittendos legatos cum iacentem Annium vidisset, exclamat, ita ut populo patribusque audita vox pariter sit: “bene habet; di pium movere bellum. 5 est cæleste numen; es, magne Iuppiter; baud haud frustra te patrem deum hominumque hac sede sacravimus. 6 quid cessatis, Quirites vosque patres conscripti, arma capere deis ducibus? sic stratas legiones Latinorum dabo, quem ad modum legatum iacentem videtis.” 7 adsensu populi excepta vox consulis tantum ardoris animis fecit, ut legatos proficiscentes cura magistratuum magis, qui iussu consulis prosequebantur, quam ius gentium ab ira impetuque hominum tegeret. consensit et senatus bellum; 8 consulesque duobus scriptis exercitibus per Marsos Pælignosque profecti adiuncto Samnitium exercitu ad Capuam, quo iam Latini sociique convenerant, castra locant. 9 ibi in quiete utrique consuli eadem dicitur visa species viri maioris quam pro humano habitu augustiorisque, dicentis ex una acie imperatorem, ex altera exercitum deis Manibus matrique Terræ deberi. 10 utrius exercitus imperator legiones hostium superque eas se devovisset, eius populi partisque victoriam fore. 11 hos ubi nocturnos visus inter se consules contulerunt, placuit averruncandæ deum iræ victimas cædi, simul ut, si extis eadem, quæ in somnio visa fuerant, portenderentur, alteruter consulum fata inpleret. 12 ubi responsa haruspicum insidenti iam animo tacitæ religioni congruerunt, turn tum adhibitis legatis tribunisque et imperils imperiis deum propalam expositis, ne mors voluntaria consulis exercitum in acie terreret, 13 conparant inter se, ut, ab utra parte cedere Romanus exercitus coepisset, inde se consul devoveret pro populo Romano Quiritibusque. 14 agitatum etiam in consilio est, ut, si quando umquam severo ullum imperio bellum administratum esset, tunc utique disciplina militaris ad priscos redigeretur mores. 15 curam acuebat, quod adversus Latinos bellandum erat, lingua, moribus, armorum genere, institutis ante omnia militaribus congruentes: milites militibus, centurionibus centuriones, tribuni tribunis conpares collegæque iisdem præsidiis, sæpe iisdem manipulis permixti fuerant. 16 per hæc ne quo errore milites caperentur, edicunt consules, ne quis extra ordinem in hostem pugnaret.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
