Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 6, cap. 6

1 de agro Pomptino ab L. Sicinio tribuno plebis actum ad frequentiorem iam populum mobilioremque ad cupiditatem agri, quam fuerat. 2 et de Latino Hernicoque bello mentio facta in senatu maioris belli cura, quod Etruria in armis erat, dilata est. 3 res ad Camillum tribunum militum consulari potestate rediit; collegæ additi quinque: Ser. Cornelius Maluginensis, Q. Servilius Fidenas sextum, L. Quinctius Cincinnatus, L. Horatius Pulvillus, P. Valerius. 4 Principio principio anni aversæ curæ hominum sunt a bello Etrusco, quod fugientium ex agro Pomptino agmen repente inlatum in urbem attulit Antiates in armis esse Latinorumque populos iuventutem suam misisse ad id bellum, 5 eo abnuentis publicum fuisse consilium, quod non prohibitos tantummodo voluntarios dicerent militare, ubi vellent. Desierant desierant iam ulla contemni bella. 6 itaque senatus dis agere gratias, quod Camillus in magistrate esset: dictatorem quippe dicendum eum fuisse, si privatus esset; et collegæ fateri regimen omnium rerum, ubi quid bellici terroris ingruat, 7 in viro uno esse, sibique destinatum in animo esse Camillo submittere imperium, nec quicquam de maiestate sua detractum credere, quod maiestati eius viri concessissent. conlaudatis ab senatu tribunis et ipse Camillus, confusus animo, gratias egitX egit. 8 ingens inde ait onus a populo Romano sibi, qui se dictatorem iam quartum creasset, magnum a senatu talibus de se iudiciis eius ordinis, maxumum tam honorato collegarum obsequio iniungi. 9 itaque si quid laboris vigiliarumque adici possit, certantem secum ipsum adnisurum, ut tanto de se consensu civitatis opinionem, quæ maxima sit, etiam constantem efficiat. quod ad bellum atque Antiates attineat, 10 plus ibi minarum quam periculi esse; se tamen, ut nihil timendi, sic nihil contemnendi auctorem esse. 11 circumsederi urbem Romanam ab invidia et odio finitimorum; itaque et ducibus pluribus et exercitibus administrandam rem publicam esse. “Te” inquit, 12 “L. Valeri, socium imperii consiliique legiones mecum adversus Antiatem hostem ducere placet; 13 te, Q. Servili, altero exercitu instructo paratoque ad urbem castra habere, intentum, sive Etruria se interim, ut nuper, sive nova hæc cura, Latini atque Hernici moverint; pro certo habeo ita rem gesturum, ut patre, avo teque ipso ac sex tribunatibus dignum est. 14 tertius exercitus ex causariis senioribusque a L. Quinctio scribatur, qui urbi moenibusque præsidio sit. L. Horatius arma, tela, frumentum quæque alia belli tempora poscent provideat. 15 te, Ser. Corneli, præsidem huius publici consilii, custodem religionum, comitiorum, legum, rerum omnium urbanarum collegæ facimus.” 16 cunctis in partes muneris sui benigne pollicentibus operam Valerius, socius imperii lectus, adiecit M. Furium sibi pro dictatore seque ei pro magistro equitum futurum; 17 proinde, quam opinionem de unico imperatore, earn eam spem de bello haberent. se vero bene sperare patres et de bello et de pace universaque re publica erecti gaudio fremunt, 18 nec dictatore umquam opus fore rei publicæ, si talis viros in magistratu habeat, tam concordibus iunctos animis, parere atque imperare iuxta paratos laudemque conferentis potius in medium quam ex communi ad se trahentis.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑