Titus Livius, Ab urbe condita
1 si, me dius fidius, ad hoc bellum nihil pertineret, ad disciplinam certe militiæ plurimum intererat insuescere militem nostrum non solum parta victoria frui, 2 sed, si etiam res lentior sit, pati tædium et quamvis seræ spei exitum expectare et, si non sit æstate perfectum bellum, hiemen hiemem opperiri nec, sicut æstivas aves, statim autumno tecta ac recessus circumspicere. 3 obsecro vos, venandi studium ac voluptas homines per nives ac pruinas in montes silvasque rapit; belli necessitatibus ear eam patientiam non adhibebimus, quam vel lusus ac voluptas elicere solet? 4 adeone effeminata corpora militum nostrorum esse putamus, adeo molles animos, ut hiemem unam durare in castris, abesse ab domo non possint? ut tamquam navale bellum tempestatibus captandis et observando tempore anni gerant, non æstus, non frigora pati possint? 5 erubescant profecto, si quis eis hæc obiciat, contendantque et animis et corporibus suis virilem patientiam inesse et se iuxta hieme atque æstate bella gerere posse nec se patrocinium mollitiæ inertiæque mandasse tribunis et meminisse hanc ipsam potestatem non in umbra nec in tectis maiores suos creasse. 6 hæc virtute militum vestrorum, hæc Romano nomine sunt digna, non Veios tantum nec hoc bellum intueri, quod instat, sed famam et ad alia bella et ad ceteros populos in posterum quærere. 7 an mediocre discrimen opinionis secuturum ex hac re putatis, utrum tandem finitimi populum Romanum eum esse putent, cuius si qua urbs primum illum brevissimi temporis sustinuerit impetum, 8 nihil deinde timeat, an hie hic sit terror nominis nostri, ut exercitum Romanum non tædium longinquæ oppugnationis, non vis hiemis ab urbe circumsessa semel amovere possit nec finem ullum alium belli quam victoriam noverit nec impetus potius bella quam perseverantia gerat? 9 quæ in omni quidem genere militiæ, maxime tamen in obsidendis urbibus necessaria est, quarum plerasque munitionibus ac naturali situ inexpugnabiles fame sitique tempus ipsum vincit atque expugnat, 10 sicut Veios expugnabit, nisi auxilio hostibus tribuni plebis fuerint et Romæ invenerint præsidia Veientes, quæ nequiquam in Etnruria Etruria quærunt. An an est quicquam, 11 quod Veientibus optatum æque contingere possit, quam ut seditionibus primum urbs Romana, deinde velut ex contagione castra impleantur? at hercule apud hostis tanta modestia est, 12 ut non obsidionis tædio, non denique regni quicquam apud eos novatum sit, non negata auxilia ab Etruscis inritaverint animos; 13 morietur enim extemplo, quicumque erit seditionis auctor, nec cuiquam dicere ea licebit, quæ apud vos inpune dicuntur. 14 fustuarium meretur, qui signa relinquit aut præsidio decedit; auctores signa relinquendi et deserendi castra non uni aut alteri militi, sed universis exercitibus palam in contione audiuntur; 15 adeo quidquid tribunus plebi loquitur, etsi prodendæ patriæ dissolvendæque rei publicæ est, adsuestis quieti audire et dulcedine potestatis eius capti quælubet quælibet sub ea scelera latere sinitis. 16 reliquum est, ut, quæ hic vociferantur, eadem in castris et apud milites agant et exercitus corrumpant ducibusque parere non patiantur, 17 quoniam ea demum Romæ libertas est, non senatum, non magistratus, non leges, non mores maiorum, non instituta patrum, non disciplinam vereri militiæ.”
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
