Titus Livius, Ab urbe condita
1 ceterum tanto facinore in unicum relictum amicum admisso, per tot casus expertum proditumque, quia non prodiderat, omnium ab se abalienavit animos. 2 pro se quisque transire ad Romanos; fugæque consilium capere solum prope relictum coegerunt; Oroandem denique Cretensem, cui nota Threciæ ora erat, quia mercaturas in ea regione fecerat, appellat, ut se sublatum in lembum ad Cotym deveheret. 3 Demetrium est portus in promunturio quodam Samothracæ; ibi lembus stabat. sub occasum solis deferuntur, quæ ad usum necessaria erant; defertur et pecunia, quanta clam deferri poterat. 4 rex ipse nocte media cum tribus consciis fugæ per posticum ædium in propincum cubiculo hortum atque inde maceriam ægre transgressus ad mare pervenit. 5 Oroandes tantum moratus, dum pecunia deferretur, primis tenebris solverat navem ac per altum Cretam petebat. 6 postquam in portu navis non inventa est, vagatus Perseus aliquamdiu in litore, postremo timens lucem iam adpropinquantem, in hospitium redire non ausus in latere templi prope angulum obscurum delituit. 7 pueri regii apud Macedonas vocabantur principum liberi ad ministerium electi regis; ea cohors persecuta regem fugientem ne tum quidem abscedebat, donec iussu Cn. Octavi pronuntiatum est per præconem regios pueros Macedonasque alios, 8 qui Samothracæ essent, si transirent ad Romanos, incolumitatem libertatemque et sua omnia servaturos, quæ aut secum haberent aut in Macedonia reliquissent. 9 ad hanc vocem transitio omnium facta est, nominaque dabant ad C. Postumium tribunum militum. liberos quoque parvos regios Ion Thessalonicensis Octavio tradidit, nec quisquam præter Philippum, maximum natu e filiis, cum rege relictus. 10 tum sese filiumque Octavio tradidit, fortunam deosque, quorum in templo erat, nulla ope supplicem iuvantis accusans. 11 in prætoriam navem inponi iussus, eodem et pecunia, quæ superfuit, delata est; 12 extemploque classis Amphipolim repetit. inde Octavius regem in castra ad consulem misit præmissis litteris, ut in potestate cum esse et adduci sciret.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
