Titus Livius, Ab urbe condita
1 lavanti regi dicitur nuntiatum hostis adesse. quo nuntio cum pavidus exiluisset e solio, victum se sine proelio clamitans proripuit; 2 et subinde per alia atque alia pavida consilia et imperia trepidans duos ex amicis, Pellam alterum, ut, quæ ad Phacum pecunia deposita erat, in mare proiceret, Thessalonicam alterum, ut navalia incenderet, misit; Asclepiodotum et Hippiam, quique cum iis erant, ex præsidiis revocat omnisque aditus aperit bello. 3 ipse ab Dio auratis statuis omnibus raptis, ne præda hosti essent, incolas eius loci demigrare Pydnam cogit, 4 et, quæ temeritas consulis videri potuisset, quod eo processisset, unde invito hoste regredi nequiret, eam non inconsultam audaciam fecit. 5 duos enim saltus, per quos inde evadere possent, habebant Romani, unum per Tempe in Thessaliam, alterum in Macedoniam præter Dium; quæ utraque regiis tenebantur præsidiis. 6 itaque si sua intrepidus defendens primam speciem adpropinquantis terroris sustinuisset, neque receptus Romanis per Tempe in Thessaliam neque commeatibus pervehendis ea patuisset iter. 7 sunt enim Tempe saltus, etiamsi non bello fiat infestus, transitu difficilis. 8 nam præter angustias per quinque milia, qua exiguum iumento onusto iter est, rupes utrimque ita abscisæ sunt, ut despici vix sine vertigine quadam simul oculorum animique possit. terret et sonitus et altitudo per mediam vallem fluentis Penei amnis. 9 Hic locus tam suapte natura infestus per quattuor distantia loca præsidiis regiis fuit insessus. 10 unum in primo aditu ad Gonnum erat, alterum in Condylo, castello inexpugnabili, 11 tertium circa Lapathunta, quem Characa appellant, quartum viæ ipsi, qua et media et angustissima valles est, impositum, quam vel decem armatis tueri facile est. 12 intercluso per Tempe simul aditu commeatibus, simul reditu ipsis, montes, per quos descenderant, repetendi erant. 13 quod , ut furto fefellerant, ita propalam tenentibus superiora cacumina hostibus non poterant; et experta difficultas spem omnem incidisset. 14 supererat nihil aliud in temere commisso quam in Macedoniam ad Dium per medios evadere hostis; quod, nisi di mentem regi ademissent, et ipsum ingentis difficultatis erat. 15 nam cum Olympi radices montis paulo plus quam mille passuum ad mare relinquant spatium, cuius dimidium loci occupat ostium late restagnans Baphyri amnis, partem planitiæ aut Iovis templum aut oppidum tenet, 16 reliquum perexiguum fossa modica valloque claudi poterat, et saxorum ad manum silvestrisque materiæ tantum erat, ut vel murus obici turresque excitari potuerint. 17 quorum nihil cum dispexisset cæcata mens subito terrore, nudatis omnibus præsidiis patefactisque bello cunctis aditibus Pydnam refugit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
