Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 43, cap. 6

1 multarum simul Græciæ Asiæque civitatium legati Romam convenerunt. 2 primi Athenienses introducti; ii se, quod navium habuerint militumque, P. Licinio consuli et C. Lucretio prætori misisse exposuerunt; 3 quibus eos non usos frumenti sibi centum milia imperasse; quod, quamquam sterilem terram ararent, ipsosque etiam agrestis peregrino frumento alerent, tamen, ne deessent officio, confecisse; et alia, quæ imperarentur, præstare paratos esse. 4 Milesii nihil, quod præstitissent, memorantes, si quid imperare ad bellum senatus vellet, præstare se paratos esse polliciti sunt. 5 Alabandenses templum Urbis Romæ se fecisse commemoravere ludosque anniversarios ei divæ instituisse; 6 et coronam auream quinquaginta pondo, quam in Capitolio ponerent donum Iovi optimo maximo, attulisse et scuta equestria trecenta; ea, cui iussissent, tradituros. donum ut in Capitolio ponere et sacrificare liceret, petebant. 7 hoc et Lampsaceni, octoginta pondo coronam adferentes, 8 petebant, commemorantes discessisse se a Perseo, postquam Romanus exercitus in Macedoniam venisset, cum sub dicione Persei et ante Philippi fuissent. 9 pro eo et quod imperatoribus Romanis omnia præstitissent, id se tantum orare, ut in amicitiam populi Romani reciperentur, et, si pax cum Perseo fieret, exciperentur, ne in regiam potestatem reciderent. 10 ceteris legatis comiter responsum; Lampsacenos in sociorum formulam referre Q. Mænius prætor iussus. munera omnibus in singulos binum milium æris data. Alabandenses scuta reportare ad A. Hostilium consulem in Macedoniam iussi. 11 et ex Africa legati simul Carthaginiensium et Masinissæ venerunt: legati Carthaginiensium tritici deciens centum milia et hordei quingenta indicantes se ad mare devecta habere, ut, quo senatus censuisset, deportarent; 12 id munus officiumque suum scire minus esse quam pro meritis populi Romani et voluntate sua; sed sæpe alias bonis in rebus utriusque populi se gratorum fideliumque socium muneribus functos esse. 13 item Masinissæ legati tritici eandem summam polliciti et mille et ducentos equites, duodecim elephantos; et si quid aliud opus esset, uti inperaret senatus: æque propenso animo et, quæ ipse ultro pollicitus sit, præstaturum esse. 14 gratiæ et Carthaginiensibus et regi actæ, rogatique, ut ea., quæ pollicerentur, ad Hostilium consulem in Macedoniam deportarent. legatis in singulos binum milium æris munera missa.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑