Titus Livius, Ab urbe condita
1 a Delphis et Ætolico concilio Marcellus in Peloponnesum traiecit , quo Achæis edixerat conventum. 2 ubi conlaudata gente, quod constanter vetus decretum de arcendis aditu finium regibus Macedonum tenuissent, insigne adversus Persea odium Romanorum fecit; 3 quod ut maturius erumperet, Eumenes rex commentarium ferens secum, quod de apparatibus belli omnia inquirens fecerat, Romam venit. 4 per idem tempus quinque legati ad regem missi, qui res in Macedonia aspicerent. Alexandriam idem ad Ptolemæum renovandæ amicitiæ causa proficisci iussi. 5 legati erant hi: C. Valerius Cn. Lutatius Cerco Q. Bæbius Sulca M. Cornelius Mammula M. Cæcilius Denter . 6 et ab Antiocho rege sub idem tempus legati venerunt. quorum princeps Apollonius Appollonius in senatum introductus multis iustisque causis regem excusavit, quod stipendium serius quam ad diem præstaret; 7 id se omne advexisse, ne cuius nisi temporis gratia regi fieret. donum præterea afferre. 8 vasa aurea quingentum pondo. petere regem, ut, quæ cum patre suo societas atque amicitia fuisset, ea secum renovaretur, imperaretque sibi populus Romanus, quæ bono fidelique socio regi essent imperanda; se nullo usquam cessaturum officio. 9 ea merita in se senatus fuisse, cum Romæ esset, eam comitatem iuventutis, ut pro rege, non pro obside omnibus ordinibus fuerit. 10 legatis benigne responsum et societatem renovare cum Antiocho, quæ cum patre eius fuerat, A. Atilius prætor urbanus iussus. 11 quæstores urbani stipendium, vasa aurea censores acceperunt, eisque negotium datum est, ut ponerent ea in quibus templis videretur; legatoque centum milium æris munus missum et ædes liberæ hospitio datæ sumptusque decretus, donec in Italia esset. 12 legati, qui in Syria fuerant, renuntiaverant in maximo eum honore apud regem esse amicissimumque populo Romano.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
