Titus Livius, Ab urbe condita
1 iam consularium comitiorum appetebat tempus; quibus quia M. Æmilius, cuius sortis ea cura erat, occurrere non potuit, C. Flaminius Romam venit. ab eo creati consules Sp. Postumius Albinus Q. Marcius Philippus. 2 prætores inde facti T. Mænius P. Cornelius Sulla C. Calpurnius Piso M. Licinius Lucullus C. Aurelius Scaurus L. Quinctius Crispinus. extremo anni, 3 magistratibus iam creatis, ante diem tertium nonas Martias Cn. Manlius Vulso de Gallis qui Asiam incolunt triumphavit. 4 serius ei triumphandi causa fuit, ne Q. Terentio Culleone prætore causam lege Petillia diceret, et incendio alieni iudicii, quo L. Scipio damnatus erat, 5 conflagraret, eo infensioribus in se quam in illum iudicibus, quod disciplinam militarem severe ab eo conservatam successorem ipsum omni genere licentiæ corrupisse fama attulerat. 6 neque ea sola infamiæ erant, quæ in provincia procul ab oculis facta narrabantur, sed ea etiam magis, quæ in militibus eius quotidie aspiciebantur. 7 luxuriæ enim peregrinæ origo ab exercitu Asiatico invecta in urbem est. ii primum lectos æratos, vestem stragulam pretiosam, plagulas et alia textilia, et quæ tum magnificæ supellectilis habebantur, monopodia et abacos Romam advexerunt. 8 tunc psaltriæ sambucistriæque et convivalia alia ludorum oblectamenta addita epulis; epulæ quoque ipsæ et cura et sumptu maiore apparari coeptæ. tum coquus, 9 vilissimum antiquis mancipium et æstimatione et usu, in pretio esse, et quod ministerium fuerat, ars haberi coepta. vix tamen illa quæ turn tum conspiciebantur, semina erant futuræ luxuriæ.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
