Titus Livius, Ab urbe condita
1 tribus locis, sicut ante dictum est, ad Pyrrheum opera Romana erant, quæ omnia simul, sed nec apparatu nec vi simili, Ætoli adgressi sunt: 2 alii cum ardentibus facibus, alii stuppam picemque et malleolos ferentes, tota collucente flammis acie, advenere. 3 multos primo impetu custodes oppresserunt; dein, postquam clamor tumultusque in castra est perlatus datumque a consule signum, arma capiunt et omnibus portis ad opem ferendam effunduntur. 4 uno in loco ferro ignique gesta res; ab duobus irrito incepto, cum temptassent magis quam inissent certamen, Ætoli abscesserunt; atrox pugna in unum inclinaverat locum. 5 ibi diversis partibus duo duces Eupolemus et Nicodamus pugnantis hortabantur et prope certa fovebant spe iam Iicandrum Nicandrum ex composito adfore et terga hostium invasurum. 6 hæc res aliquamdiu animos pugnantium sustinuit; ceterum, 7 postquam nullum ex composite composito signum a suis accipiebant et crescere numerum hostium cernebant, destituti segnius instare; postremo re omissa iam vix tuto receptu fugientes in urbem compelluntur, parte opernm operum incensa et pluribus aliquanto, quam ab ipsis ceciderant, interfectis. (uodsi quodsi ex composito acta res fuisset, hand haud dubium erat expugnari una utique parte opera cum magna cæde hostium potuisse. 8 Ambracienses quique intus erant Ætoli non ab eills eius solum noctis incepto recessere, sed in reliquum quoque tempus velut proditi ab suis segniores ad pericula erant. 9 iam nemo eruptionibus, ut ante, in stationes hostium, sed dispositi per muros et turres ex tuto pugnabant.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
