Titus Livius, Ab urbe condita
1 multis tamen locis decussus murus erat, cum adlatum est successorem Apolloniæ exposito exercitu per Epirum ac Thessaliam venire. 2 cum tredecim milibus peditum et quingentis equitibus consul veniebat. iam in sinum Maliacum venerat; et præmissis Hypatam, qui tradere urbem iuberent, postquam nihil responsum est nisi ex communi Ætolorum decreto facturos, ne teneret se oppugnatio Hypatæ nondum Amphissa recepta, præmisso fratre Africano Amphissam ducit. 3 sub adventum eorum oppidani relicta urbe — iam enim magna ex parte moenibus nudata erat — in arcem, quam inexpugnabilem habent, omnes armati atque inermes concessere. 4 consul sex milia fere passuum inde posuit castra. eo legati Athenienses primum ad P. Scipionem prægressum agmen, sicut ante dictum est, deinde ad consulem venerunt, deprecantes pro Ætolis. 5 clementius responsum ab Africano tulerunt, qui causam relinquendi honeste Ætolici belli quærens Asiam et regem Antiochum spectabat, iusseratque Athenienses non Romanis solum, ut pacem bello præferrent, sed etiam Ætolis persuadere. 6 celeriter auctoribus Atheniensibus frequens ab Hypata legatio Ætolorum venit, et spem pacis eis sermo etiam Africani, quem priorem adierunt, auxit, commemorantis multas gentes populosque in Hispania prius, deinde in Africa in fidem suam venisse; in omnibus se maiora clementiæ benignitatisque quam virtutis bellicæ monumenta reliquisse. 7 perfecta videbatur res, cum aditus consul idem illud responsum rettulit, quo fugati ab senatu erant. eo tamquam novo cum icti Ætoli essent — nihil enim nec legatione Atheniensium nec placido Africani responso profectum videbant — , referre ad suos dixerunt velle.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
