Titus Livius, Ab urbe condita
1 venio nunc ad id, de quo agitur. in quo duplex consulis oratio fuit; nam et legem ullam omnino abrogari est indignatus, et ear eam præcipue legend, legem, 2 quæ luxuriæ muliebris coercendæ causa lata essetf esset. et illa communis pro legibus visa consularis oratio est, et hæc adversus luxuriam severissimis moribus conveniebat; 3 itaque periculum est, nisi, quid in utraque re vani sit, docuerimus, ne quis error vobis offundatur. 4 ego enim quem ad modum ex its iis legibus, quæ non in tempus aliquod, sed perpetuæ utilitatis causa in æternum latæ sunt, nullam abrogari debere fateor, nisi quam aut usus coarguit aut status aliquis rei publicæ inutilem fecit, 5 sic, quas tempora aliqua desiderarunt leges, mortales, ut ita dicam, et temporibus ipsis mutabiles esse video. 6 quæ in pace lata sunt, plerumque bellum abrogat, quæ in bello, pax, ut in navis administratione alia in secunda, alia in adversa tempestate usui sunt. 7 hæc cum ita natura distincta sint, ex utro tandem genere ea lex esse videtur, quam abrogamus? quid? vetus regia lex, 8 simul cum ipsa urbe nata aut, quod secundum est, ab decemviris ad condenda iura creatis in duodecim tabulis scripta, sine qua cum maiores nostri non existimarint decus matronale servari posse, nobis quoque verendum sit, ne cum ea pudorem sanctitatemque feminarum abrogemus? 9 quis igitur nescit novam istam legem esse, Q. Fabio et Ti. Sempronio consulibus viginti ante annis latam? sine qua cum per tot annos matronæ optimis moribus vixerint, quod tandem, ne abrogata ea effundantur ad luxuriam, periculum est? 10 nam si ista lex vetus aut ideo lata esset, ut finiret libidinem muliebrem, verendum foret, ne abrogata incitaret; cur sit autem lata, ipsum indicabit tempus. 11 Hannibal in Italia erat, victor ad Cannas; iam Tarentum, iam Arpos, iam Capuam habebat; 12 ad urbem Romam admoturus exercitum videbatur; defecerant socii; non milites in supplementum, non socios navalis ad classem tuendam, non pecuniam in ærario habebamus; servi, quibus arma darentur, ita ut pretium pro iis bello perfecto dominis solveretur, emebantur; 13 in eandem diem pecuniæ frumentum et cetera, quæ belli usus postulabant, præbenda publicani se conducturos professi erant; servos ad remum numero ex censu constituto cum stipendio nostro dabamus; 14 aurun aurum et argentum omne ab senatoribus eius rei initio orto in publicum conferebamus; viduæ et pupilli pecunias suas in ærarium deferebant; cautum erat, quo ne plus auri et argenti facti, quo ne plus signati argenti et æris domi haberemus — 15 : tali tempore in luxuria et ornatu matronæ occupatæ erant, ut ad ear eam coercendam Oppia lex desiderata sit, cum, quia Cereris sacrificium lugentibus omnibus matronis intermissum erat, senatus fiiri finiri luctum triginta diebus iussit? 16 cui non apparet inopiam et miseriam civitatis, et quia omnium privatorum pecuniæ in usum publicum vertendæ erant, istam legem scripsisse, tam diu mansuram, quam diu causa scribendæ legis mansisset? 17 nam si, quæ tunc temporis causa aut decrevit senatus aut populus iussit, in perpetuum servari oportet, cur pecunias reddimus privatis? cur publica præsenti pecunia locamus? 18 cur servi, qui militent, non emuntur? cur privati non damus remiges, sicut tunc dedimus?
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
