Titus Livius, Ab urbe condita
1 Quinctius postero die vallum secum ferente milite, ut paratus omli omni loco castris ponendis esset, 2 progressus modicum iter sex ferme milia a Pheris cum consedisset, speculatum, in qua parte Thessaliæ hostis esset quidve pararet, misit. 3 circa Larisam erat rex. certior iam factus Romanum ab Thebis Pheras movisse, defungi quam primum et ipse certamine cupiens ducere ad hostem pergit et quattuor milia fere a Pheris posuit castra. 4 inde postero die cum expediti utrimque ad occupandos super urbem tumulos processissent, pari ferme intervallo ab iugo, quod capiendum erat, 5 cum inter se conspecti essent, constiterunnt, constiterunt, nuntios in castra remissos, qui, quid sibi, quoniam præter spem hostis occurrisset, faciendum esset, consulerent, 6 quieti opperientes. et illo quidem die nullo inito certamine in castra revocati sunt; postero die circa eosdem tumulos equestre proelium fuit, in quo non minimum Ætolorum opera regii fugati atque in castra compulsi sunt. 7 magnum utrisque impedimentum ad rem gerendam fuit ager consitus crebris arboribus hortique, ut in suburbanis locis, et coartata itinera maceriis et qmbusdam quibusdam locis interclusa. 8 itaque pariter ducibus consilium fuit excedendi ea regione, et velut ex prædicto ambo Scotusam petierunt, Philippus spe frumentandi inde, Romanus, ut prægressus corrumperet hosti frumenta. 9 per diem totum, quia colles perpetio perpetuo iugc iugo intererant, nullo conspecta inter se loco agmina ierunt Romani ad Eretriam Phthiotici agri, 10 Philippus super amnem Onchestum posuit castra. 11 ne postero quidem die, cum Philippus ad Melambium quod vocant Scotusæi agri, Quinctius circa Thetideum Pharsaliæ terræ posuisset castra, aut hi aut illi, ubi hostis esset, satis compertum habuerunt. 12 tertio die primo nimbus effusus, dein caligo nocti simillima Romanos metu insidiarum tenuit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
