Titus Livius, Ab urbe condita
1 comitia inde habita; creati consules L. Æbutius, P. Servilius. kal. Sextilibus, ut tunc principium anni agebatur, consulatum ineunt. 2 grave tempus et forte annus pestilens erat urbi agrisque nec hominibus magis quam pecori; et auxere vim morbi terrore populationis pecoribus agrestibusque in urbem acceptis. 3 ea conluvio conluuio = mixtorum omnis generis animantium et odore insolito urbanos et agrestem confertum in arta tecta æstu ac vigiliis angebat, ministeriaque in vicem ac contagio ipsa volgabant morbos. 4 vix instantes sustinentibus clades repente legati Hernici nuntiant in agro suo Æquos Volscosque coniunctis copiis castra posuisse; inde exercitu ingenti fines suos depopulari. 5 præterquam quod infrequens senatus indicio erat sociis adflictam civitatem pestilentia esse, mæstum etiam responsum tulere, ut per se ipsi Hernici cum Latinis res suas tutarentur: urbem Romanam subita deum ira morbo populari; si qua eius mali quies veniat, ut anno ante, ut semper alias sociis opem laturos. 6 discessere socii pro tristi nuntio tristiorem domum reportantes, quippe quibus per se sustinendum bellum erat, quod vix Romanis fulti viribus sustinuissent. 7 non diutius se in Hernico lhostis hostis continuit; pergit inde infestus in agros Romanos etiam sine belli iniuria vastatos. ubi cum obvius nemo ne inermis quidem fieret perque omnia non præsidiis modo deserta sed etiam cultu agresti transirent, pervenere ad tertium lapidem Gabina via. mortuus Æbutius erat Romanus consul; 8 collega eius Servilius exigua in spe trahebat animam; adfecti plerique principum, patrum maior pars, militaris fere ætas omnis, ut non modo ad expeditiones, quas in tanto tumultu res poscebat, sed vix ad quietas stationes viribus sufficerent. 9 munus vigiliarum senatores, qui per ætatem ac valetudinem poterant, per se ipsi obibant; circumitio ac cura ædilium plebi erat; ad eos summa rerum ac maiestas consularis imperii venerat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
