Titus Livius, Ab urbe condita
1 post reditum ex Africa C. Læli et Scipione stimulato Masinissæ adhortationibus et militibus, prædam ex hostium terra cernentibus tota classe efferri, accensis ad traiciendum quam primum, intervenit maiori minor cogitatio Locros urbem recipiendi, quæ sub defectionem Italiæ desciverat et ipsa adi Poenos. 2 spes autem adfectandæ eius rei ex minima re adfulsit. latrociniis magis quam iusto bello in Bruttiis gerebantur res, principio ab Numidis facto et Bruttiis non societate magis Punica quam suopte ingenio congruentibus in eum morem; 3 postremo Romani quoque milites contagione quadam rapto gaudentes, quantum per duces licebat, excursiones ir in hostium agros facere. 4 ab iis egressi quidam urbe Locrenses circumventi Regiumque abstracti fuerant. in eo captivorum numero fabri quidam fuere, adsueti forte apud Poenos mercede opus in arce Locrorum facere. 5 hi cogniti ab Locrensium principibus, qui pulsi ab adversa factione, quæ Hannibali Locros tradiderat, Regium se contulerapt, 6 cum cetera percunctantibus, ut mos est, qui diu absunt, quæ domi agerentur exposuissent, spem fecerunt, si redempti ac remiss remissi forent, arcemn arcem se iis tradituros; ibi se habitare, fidemque sibi rerum omnium inter Carthaginienses esse. 7 itaque ut qui simul desiderio patriæ angerentur, simul cupiditate inimicos ulciscendi arderent, 8 redemptis extemplo iis remissisque, cum ordinem ageidæ agendæ rei composuissent signaque, quæ procul edita observarent, ipsi ad Scipionem Syracusas profecti, apud quem pars exulum erat, referentes ibi promissa captivorum cumn cum sptem spem ab effectu haud abhorrentem consuli fecissent, tribuni militum cum iis M. Sergius 9 et P. Matienus missi iussique ab Regio tria milia militum Locros ducere; et Q. Pleminio proprætori scriptum, ut rei agendæ adesset. 10 profecti ab Regio, scalas ad editam altitudinem arcis fabricatas portantes, media ferme nocte ex eo loco, unde convenerat, signum dedere proditoribus arcis; 11 qui parati intentique et ipsi scalas ad id ipsum factas cum demisissent pluribusque simul locis scandentes accepissent, priusquam clamor oreretur, in vigiles Poenorum, ut in nullo tali lietu metu sopitos, impetus est factus. 12 quorum gemitus primo morientium exauditus, dein subita consternatio ex somno et tumultus, cum causa ignoraretur, postremo certior res aliis excitantibus alios. 13 iamque ad arma pro se quisque vocabat: hostes in arce esse et cædi vigiles; oppressique forent Romani nequaquam numero pares, ni clamor ab iis, qui extra arcem erant, sublatus incertum, unde accidisset, omnia vana augente nocturno tumultu, fecisset. 14 itaque velut plena iam hostium arce territi Poeni omisso certamine in alteram arcem — duæ sunt, baud haud multum inter se distantes — confugiunt. 15 oppidani urbem habebant victoribus præmium in medio positam; ex arcibus duabus proeliis cotidie levibus certabatur. 16 Q. Pleminius Romano, Hamilcar Punico præsidio præerat; arcessentes ex propinquis locis subsidia copias augebant. 17 ipse postremo veniebat Hannibal; nec sustinuissent Romani, nisi Locrensium multitudo, exacerbata superbia atque avaritia Poenorum, ad Romanos inclinasset.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
