Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 25, cap. 6

1 hi permissu Lentuli primores equitum centurionumque et robora ex legionibus peditum legatos in hiberna ad M. Marcellum miserunt, e quibus unus potestate dicendi facta: 2 “consulem te, M. Marcelle, in Italia adissemus, cum primum de nobis etsi non iniquum, certe triste senatus consultum factum est, nisi hoc sperassemus, 3 in provinciam nos morte regum turbatam ad grave bellum adversus Siculos simul Poenosque mitti et sanguine nostro vulneribusque nostris senatui satisfacturos esse, sicut patrum memoria, qui capti a Pyrrho ad Heracleam erant, adversus Pyrrhum ipsum pugnantes satisfecerunt. 4 quamquam quod ob meritum nostrum suscensuistis, patres conscripti, nobis, aut suscensetis? 5 ambo mihi consules et universum senatum intueri videor, cum te, M. Marcelle, intueor, quem si ad Cannas consulem habuissemus, melior et rei publicæ et nostra fortuna esset. 6 sine, quæso, priusquam de condicione nostra queror, noxam, cuius arguimur, nos purgare si non deum ira nec fato, cuius lege immobilis rerum humanarum ordo seritur, sed culpa periimus ad Cannas, cuius tandem ea culpa fuit? militum an imperatorum? 7 equidem miles nihil umquam dicam de imperatore meo, cui præsertim gratias scial sciam ab senatu actas, quod non desperaverit de re publica cui post fugam a Cannis per omnes annos prorogatun prorogatum imperium. 8 ceteros item ex reliquiis cladis eius, quos tribunos militum habuimus, honores petere et gerere et provincias obtinere audivimus. 9 an vobis vestrisque liberis ignoscitis facile, patres conscripti, in hæc villa capita sævire libet? et consuli primoribusque aliis civitatis fugere, cum spes alia nulla esset, turpe non fuit; 10 milites utique morituros in aciem misistis? ad Alliam prope omnis exercitus fugit; ad Furculas Caudinas ne expertus quidem certamen arma tradidit hosti, ut alias pudendas clades exercituum taceam: 11 tamen tantum afuit ab eo, ut ulla ignominia iis exercitibus quæreretur, ut et urbs Roma per eum exercitum, qui ab Allia Veios transfugerat, 12 reciperaretur, et Caudinæ legiones, quæ sine armis redierant Romam, armatæ remissæ in Samnium eundem illum hostem sub iugum miserint, qui hac sua ignominia lætatus fuerat. 13 Cannensem vero quisquam exercitum fugæ aut pavoris insimulare potest, ubi plus quinquaginta milia hominum ceciderunt, unde consul cum equitibus septuaginta fugit, unde nemo superest, nisi quem hostis cædendo fessus reliquit? 14 cum captivis redemptio negabatur, nos vulgo homines laudabant, quod rei publicæ nos reservassemus, quod ad consulem Venusiam redissemus, et speciem iusti exercitus fecissemus; 15 nunc deteriore condicione sumus, quam apud patres nostros fuerant captivi. quippe illis arma tantum atque ordo militandi locusque, in quo tenderent in castris, est mutatus, quæ tamen semel navata rei publicæ opera et uno felici proelio recuperarunt: 16 nemo eorum relegatus in exilium est, nemini spes emerendi stipendia adempta, hostis denique est datus, cnm cum quo dimicantes aut vitam semel ant aut ignominiam finirent; — 17 nos, quibus, nisi quod commisimus, ut quisquam ex Cannuesi Cannensi acie miles Romanus superesset, nihil obici potest, non solum a patria procul Italiaque sed ab hoste etiam relegati sumus, 18 ubi senescamus in exilio, ne qua spes, ne qua occasio abolendæ ignominiæ, ne qua placandæ civium iræ, ne qua denique bene moriendi sit. neque ignominiæ finem 19 nec virtutis præmium petimus; modo experiri animum et virtutem exercere liceat. laborem et periculum petimus, ut virorum, ut militm militum officio fungamur. 20 bellum in Sicilia iam alterum annum ingenti dimicatione geritur; urbes alias Poenus, alias Romanus expugnat; 21 peditum equitum acies concurrunt; ad Syracusas terra marique geritur res; clamorem pugnantium crepitumque armornm armorum exaudimus resides ipsi ac segnes, tamquam nec manus nec arma habeamus. servorum legionibus Ti. Sempronius consul totiens iam cum hoste signis conlatis pugnavit; operæ pretium habent libertatem civitatemque: — 22 pro servis saltem ad hoc bellum emptis vobis simus, congredi cum hoste liceat et pugnando quærere libertatem. vis tu mari, vis terra, vis acie, vis urbibus oppugnandis experiri virtutem? 23 asperrima quæque ad laborem periculumque deposcimus, ut, quod ad Cannas faciundum fuit, quam primum fiat, quoniam, quidquid postea viximus, id omne destinatum ignominiæ est.”

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑