Titus Livius, Ab urbe condita
1 ita, quod unum vinculum cum Romanis societatis erat, Thrasone sublato e medio extemplo baud haud dubie ad defectionem res spectabat; 2 legatique ad Hannibalem missi ac remissi ab eo cum Hannibale nobili adulescente Hippocrates et Epicydes, nati Carthagine, sed oriundi ab Syracusis exule avo, Poeni ipsi materno genere. 3 per hos iuncta societas Hannibali ac Syracusano tyranno; nec invito Hannibale apud tyrannum manserunt. 4 Appius Claudius prætor, cuius Sicilia provincia erat, ubi ea accepit, extemplo legatos ad Hieronymum misit. qui cum sese ad renovandam societatem, quæ cum avo fuisset, venisse dicerent, per ludibrium auditi dimissique sunt ab quærente per iocum Hieronymo, quæ fortuna eis pugnæ ad Cannas fuisset; vix credibilia enim legatos Hannibalis narrare; 5 velle, quid veri sit, scire, ut ex eo, utram spem sequatur, consilium capiat. 6 Romani, cum serio legationes audire coepisset, redituros se ad eum dicentes esse, monito magis eo quam rogato, ne fidem temere mutaret, proficiscuntur. 7 Hieronymus legatos Carthaginem misit ad foedus ex societate cum Hannibale pacta faciendum. convenit, ut, cum Romanos Sicilia expulissent — id autem brevi fore, si naves atque exercitum misissent — , Himera amnis, qui ferme dividit insulam, finis regni Syracusani ac Punici imperii esset. 8 aliam deinde inflatus adsentationibus eorum, qui eum non Hieronis tantum sed Pyrrhi etiam regis, materni avi, iubebant meminisse, legationem misit, qua æcum censebat Sicilia sibi omni cedi, Italiæ imperium proprium quæri Carthaginiensi populo. 9 hanc levitatem ac iactationem animi neque mirabantur in iuvene furioso neque arguebant, dummodo averterent eum ab Romanis.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
