Titus Livius, Ab urbe condita
1 tris ferme horas pugnatum est, et ubique atrociter; circa consulem tamen acrior infestiorque pugna est. 2 eum et robora virorum sequebantur et ipse, quacumque in parte premi ac laborare senserat suos, inpigre ferebat opem; 3 insignemque armis et hostes summa vi petebant et tuebantur cives, done donec Insuber eques — Ducario nomen erat — facie quoque noscitans consulem “En” inquit “hic est,” popularibus suis “qui legiones nostras cecidit agrosque et urbem est depopulatus! iam ego hanc victimam manibus peremptorum foede civium dabo.” subditisque calcaribus equo per confertissimam hostium turbam impetum facit, obtruncatoque prius armigero, qui se infesto venienti obviam obiecerat, consulem lancea transfixit; spoliare cupientem triarii obiectis scutis arcuere. 4 magnæ partis fuga inde primum coepit; et iam nec lacus nec montes pavori obstabant: per omnia arta præruptaque velut cæci evadunt, armaque et viri super alios alii præcipitantur. 5 pars magna, ubi locus fugæ deest, per prima vada paludis in aquam progressi, quoad capitibus umerisque extare possunt, sese inmergunt. fuere quos inconsultus pavor nando etiam capessere fugam inpulerit, 6 quæ ubi inmensa ac sine spe erat, aut deficientibus animis hauriebantur gurgitibus aut nequiquam fessi vada retro ægerrime repetebant atque ibi ab ingressis aquam hostium equitibus passim trucidabantur. 7 sex milia ferme primi agminis per adversos hostis eruptione inpigre facta, ignari omnium, quæ post se agerentur, 8 e saltu evasere, et cum in tumulo quodam constitissent, clamorem modo ac sonum armorum audientes, quæ fortuna pugnæ estet, neque scire nec perspicere præ caligine poterant. 9 inclinata denique re cum incalescente sole dispulsa nebula aperuisset aperuisset diem, tum liquida iam luce montes campique perditasJ perditas res stratamque ostendere foede Romanam aciem. 10 itaque, ne in conspectos procul inmitteretur eques, sublatis raptim signis quam citatissimo poterant agmine sese abripuerunt. 11 postero die, cum super cetera extrema fames etiam instaret, fidem dante Maharbale, qui curm cum omnibus equestribus copiis nocte consecutus erat, si arma tradidissent, abire cum singulis vestimentis passurum, sese dediderunt; 12 quæ Punica religione servata fides ab Hannibale est, atque in vincula omnes coniecti.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
