Titus Livius, Ab urbe condita
1 his, sicut acta erant, nuntiatis incensus Tarquinius non dolore solum tantæ ad inritum cadentis spei sed etiam odio iraque, postquam dolo viam obsæptam vidit, bellum aperte moliendum ratus circumire supplex Etruriæ urbes; 2 orare maxume Veientes Tarquiniensesque, ne se ortum e Tuscis, eiusdem sanguinis, extorrem egentem ex tanto modo regno cum liberis adulescentibus ante oculos suos perire sinerent. alios peregre in regnum Romam accitos, se regem, augentem bello Romanum imperium a proximis scelerata coniuratione pulsum. 3 eos inter se, quia nemo unus satis dignus regno visus sit, partes regni rapuisse; bona sua diripienda populo dedisse, ne quis expers sceleris esset. patriam se regnumque suum repetere et persequi ingratos cives velle. ferrent opem, adiuvarent; suas quoque veteres iniurias ultum irent, totiens cæsas legiones, agrum ademptum. 4 hæc moverunt Veientes, ac pro se quisque Romano saltem duce ignominias demendas belloque amissa repetenda minaciter fremunt. Tarquinienses nomen ac cognatio movet; pulchrum videbatur suos Romæ regnare. 5 ita duo duarum civitatium exercitus ad repetendum regnum belloque persequendos Romanos secuti Tarquinium. postquam in agrum Romanum ventum est, obviam hosti consules eunt: 6 Valerius quadrato agmine peditem ducit; Brutus ad explorandum cum equitatu antecessit. eodem modo primus eques hostium agminis fuit; præerat Arruns Tarquinius, filius regis; rex ipse cum legionibus sequebatur. 7 Arruns ubi ex lictoribus procul consulem esse, deinde iam propius ac certius facie quoque Brutum cognovit, inflammatus ira “ille est vir” inquit, “qui nos extorres expulit patria. ipse en ille nostris decoratus insignibus magnifice incedit. di regum ultores adeste.” 8 concitat calcaribus equum atque in ipsum infestum consulem derigit. sensit in se iri Brutus. decorum erat tur tum ipsis capessere pugnam ducibus; avide itaque se certamini offert, adeoque infestis animis concurrerunt, 9 neuter, dum hostem vulneraret, sui protegendi corporis memor, ut contrario ictu per parmam uterque transfixus, duabus hærentes hastis moribundi ex equis lapsi sint. 10 simul et cetera equestris pugna coepit, neque ita multo post et pedites superveniunt. ibi varia victoria et velut æquo Marte pugnatum est: dextera utrimque cornua vicere, læva superata. 11 Veientes, vinci ab Romano milite adsueti, fusi fugatique; Tarquiniensis, novus hostis, non stetit solum, sed etiam ab sua parte Romanum pepulit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
