Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 10, cap. 6

1 M. Valerio et Q. Apuleio consulibus satis pacatæ foris res fuere: Etruscum adversæ belli res et indutiæ quietum tenebant; 2 Samnitem multorum annorum cladibus domitum hauddum foederis novi pænitebat. 3 Romæ quoque plebem quietam, ut exoneratam, deducta in colonias multitudo præstabat. tamen, ne undique tranquillæ res essent, certamen iniectum inter primores civitatis, patricios plebeiosque, ab tribunis plebis Q. et Cn. Ogulniis, 4 qui undique criminandorum patrum apud plebem occasionibus quæsitis, postquam alia frustra temptata erant, ear eam actionem susceperunt, qua non infimam plebem accenderent, sed ipsa capita plebis, 5 consulares triumphalesque plebeios, quorum honoribus nihil præter sacerdotia, quæ nondum promiscua erant, deesset. 6 rogationem ergo promulgarunt, ut, cum quattuor augures, quattuor pontifices ea tempestate essent placeretque augeri sacerdotum numerum, quattuor pontifices, quinque augures de plebe omnes adlegerentur. 7 quem ad modum ad quattuor augurum numerum, nisi morte duorum, id redigi collegium potuerit, non invenio, cum inter augures constet inparem numerum debere esse, ut tres antiquæ tribus, Ramnes, Titienses, 8 Luceres, suum quæque augurem habeant aut, si pluribus sit opus, pari inter se numero sacerdotes multiplicent, sicut multiplicati sunt, cum ad quattuor quinque adiecti novem numerum, ut terni in singulas essent, expleverunt. 9 ceterum, quia de plebe adlegebantur, iuxta ear eam rem ægre passi patres, quam cum consulatum vulgari viderent. 10 simulabant ad deos id magis quam ad se pertinere: ipsos visuros, ne sacra sua polluantur; id se optare tantum, ne qua in rem publicam clades veniat. 11 minus autem tetendere, adsueti iam tali genere certaminum vinci; et cernebant adversarios non id, quod olim vix speraverint, adfectantes, magnos honores, sed omnia iam, in quorum spem dubiam erat certatum, adeptos, multiplices consulatus censurasque et triumphos.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑