Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 40, cap. 59

1 alter consulum Q. Fulvius ex Liguribus triumphavit, quem triumphum magis gratiæ quam rerum gestarum magnitudini datum constabat. 2 armorum hostilium magnam vim transtulit, nullam pecuniam admodum. divisit tamen in singulos milites trecenos æris, duplex centurionibus, triplex equiti. 3 nihil in eo triumpho magis insigne fuit, quam quod forte evenit, ut eodem die triumpharet, quo priore anno ex prætura triumphaverat. 4 secundum triumphum comitia edixit, quibus creati consules sunt M. Iunius Brutus A. Manlius Vulso . 5 prætorum inde tribus creatis comitia tempestas diremit. postero die reliqui tres facti, ante diem quartum idus Martias, M. Titinius Curvus Ti. Claudius Nero T. Fonteius Capito . 6 ludi Romani instaurati ab ædilibus curulibus Cn. Servilio Cæpione Ap. Claudio Centone propter prodigia, quæ evenerant. 7 terra movit; in fanis publicis, ubi lectisternium erat, deorum capita, 8 qui in lectis erant, averterunt se, lanxque cum integumentis, quæ Iovi adposita fuit, decidit de mensa. oleas quoque prægustasse mures in prodigium versum est. ad ea expianda nihil ultra, quam ut ludi instaurarentur, actum est.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑