Titus Livius, Ab urbe condita
1 interim tribunos militum in Volscum agrum ducere exercitum placuit; 2 C. Cn. Cornelius unus Romæ relictus. tres tribuni, postquam nullo loco castra Volscorum esse nec commissuros se proelio apparuit, tripertito ad devastandos fines discessere. 3 Valerius Antium petit, Cornelius Ecetras; quacumque incessere, late populati sunt tecta agrosque, ut distinerent Volscos; Fabius, quod maxime petebatur, ad Anxur oppugnandum sine ulla populatione accessit. Anxur fuit, 4 quæ nunc Tarracinæ sunt, urbs prona in paludes. 5 ab ea parte Fabius oppugnationem ostendit. circummissæ quattuor cohortes cum C. Cn. Servilio Ahala cum inminentem urbi collem cepissent, ex loco altiore, qua nullum erat præsidium, ingenti clamore ac tumultu moenia invasere. 6 ad quem tumultum obstupefacti, qui adversus Fabium urbem infimam tuebantur, locum dedere scalas admovendi; plenaque hostium cuncta erant, et inmitis diu cædes pariter fugientium ac resistentium, armatorum atque inermium fuit. 7 cogebantur itaque victi, quia cedentibus spei nihil erat, pugnam inire, cum pronuntiatum repente, ne quis præter armatos violaretur, reliquam omnem multitudinem voluntariam exuit armis; 8 quorum ad duo milia et quingenti vivi capiuntur. a cetera præda Fabius militem abstinuit, 9 donec collegæ venirent, ab illis quoque exercitibus captum Anxur dictitans esse, qui ceteros Volscos a præsidio eius loci avertissent. qui ubi venerunt, 10 oppidum vetere fortuna opulentum tres exercitus diripuere; eaque primum benignitas imperatorum plebem patribus conciliavit. 11 additum deinde omnium maxime tempestivo principum in multitudinem munere, ut ante mentionem ullam plebis tribunorumve decerneret senatus, ut stipendium miles de publico acciperet, cum ante id tempus de suo quisque functus eo munere esset.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
