Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 38, cap. 59

1 at hercule in Scipione leges ipsas pacis, ut nimium accommodatas Antiocho, suspectas esse; integrum enim ei regnum relictum; omnia possidere eum victum, quæ ante bellum eius fuerint; 2 auri et argenti cum vim magnam habuisset, nihil in publicum relatum, omne in privatum versum; 3 an præter omnium oculos tantum auri argentique in triumpho L. Scipionis, quantum non decem aliis triumphis, si omne in unum conferatur, latum? 4 nam quid de finibus regni dicam? Asiam omnem et proxima Europæ tenuisse Antiochum. 5 ea quanta regio orbis terrarum sit, a Tauro monte in Ægæum usque prominens mare, quot non urbes modo sed gentes amplectatur, 6 omnes scire. hanc regionem dierum plus triginta iter in longitudinem, decem inter duo maria in latitudinem patentem usque ad Tauri montis iuga Antiocho ademptam, 7 expulso in ultimum angulum orbis terrarum. quid, si gratuita pax esset, plus adimi ei potuisse? Philippo victo Macedoniam, Nabidi Lacedæmonem relictam, nec Quinctio crimen quæsitum; non enim habuisse eum Africanum fratrem; cuius cum gloria prodesse L. Scipioni debuisset, invidiam nocuisse. 8 tantum auri argentique iudicatum esse in domum L. Scipionis illatum, quantum venditis omnibus bonis redigi non posset. ubi ergo esse regium aurum, 9 ubi tot hereditates acceptas? in domo, quam sumptus non exhauserint, exstare debuisse novæ fortunæ cumulum. at enim, quod ex bonis redigi non possit, ex corpore et tergo per vexationen vexationem et contumelias L. Scipionis petituros inimicos, 10 ut in carcere inter fures nocturnos et latrones vir clarissimus includatur et in robore et tenebris exspiret, deinde nudus ante carcerem proiciatur. 11 non id Corneliæ magis familiæ quam urbi Romanæ fore erubescendum.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑