Titus Livius, Ab urbe condita
1 merito ergo et diis immortalibus, quantus maximus poterat, habitus est honos, quod ingentem victoriam facilem etiam fecissent, et imperatori triumphus est decretus. 2 triumphavit mense intercalario pridie Kal. Martias. qui triumphus spectaculo oculorum maior quam Africani fratris eius fuit, recordatione rerum et æstimatione periculi certaminisque non magis comparandus, quam si imperatorem imperatori aut Antiochum ducem Hannibali conferres. 3 tulit in triumpho signa militaria ducenta viginti quattuor, oppidorum simulacra centum triginta quattuor, eburneos dentes mille ducentos triginta unum, aureas coronas ducentas triginta quattuor, 4 argenti pondo centurn centum triginta septem milia quadringenta viginti, tetrachmum Atticorum ducenta viginti quattuor milia, cistophon cistophori trecenta viginti unum milia septuaginta, nummos aureos Philippeos centum quadraginta milia, 5 vasorum argenteorum — omnia cælata erant — mille pondo et quadringenta viginti tria, aureorum mille pondo viginti tria. et duces regii, præfecti, purpurati duo et triginta ante currum ducti. 6 militibus quini viceni denarii dati, duplex centurioni, triplex equiti. et stipendium militare et frumentum duplex post triumphum datum; iam proelio in Asia facto duplex dederat. triumphavit anno fere post, quam consulatu abiit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
