Titus Livius, Ab urbe condita
1 legatis captivorum senatus ab dictatore datug: datus est. quorum princeps “M. Iuni vosque, patres conscripti,” inquit “nemo nostrum ignorat nulli umquaSi unquam civitati viliores fuisse captivos quam nostræ; 2 ceteruia ceterum nisi nobis plus iusto nostra placet causa, non alit umquam minus neclegendi vobis quam nos in hosti potestatem venerunt. 3 non enim in acie per timorem rnna arma tradidimus, sed cum prope ad noctem superstantes cumulis cæsorum corporum proelium extraxissemus, in castra recepimus nos; 4 diei reliquum ac noctem insequentem fessi labore ac vulneribus vallum sumus tutati; 5 postero die, cum circumsessi ab exercitu victore aqua arceremur, nec ulla iam per confertos hostis erumpendi spes esset, nec esse nefas duceremus quinquaginta milibus hominum ex acie nostra trucidatis aliquem ex Cannensi pugna Romanum militem restare, 6 tunc demum pacti sumus pretium, quo redempti dimitteremur, arma, in quibus nihil iam auxilii erat, hosti tradidimus. 7 maiores quoque acceperamus se a Gallis auro redemisse, et patres vestros, asperrimos illos ad condiciones pacis, legatos tamen captivorum redimendorum gratia Tarentum misisse. 8 atqui et ad Aliam cum Gallis et ad Heracleam cum Pyrrho utraque non tam clade infamis quam pavore et fuga pugna fuit. Cannenses campos acervi Romanorum corporum tegunt, nec supersumus pugnæ, nisi in quibus trucidandis et ferrum et vires hostem defecerunt. 9 sunt etiam de nostris quidam, qui ne in acie quidem fuerunt, sed præsidio castris relicti, cum castra traderentur, in potestatem hostium venerunt. 10 baud haud equidem ullius civis et commilitonis fortunæ aut condicioni invideo, nec premendo alium me extulisse velim: ne illi quidem, nisi pernicitatis pedum et cursus aliquod præmium est, qui plerique inermes ex acie fugientes non prius quam Venusiæ aut Canusi constiterunt, se nobis merito prætulerint gloriatique sint in se plus quam in nobis præsidii rei publicæ esse. 11 sed et illis bonis ac fortibus militibus utemini et nobis etiam promptioribus pro patria, cum beneficio vestro redempti atque in patriam restituti fuerimus. 12 dilectum ex omni ætate et fortuna habetis; octo milia servorum audio armari. non minor numerus noster est, nec maiore pretio redimi possumus, quam ii emuntur; nam si conferam nos cum illis, iniuriam nomini Romano faciam. 13 illud etiam in tali consilio animadvertendum vobis censeam, patres conscripti, si iam duriores esse velitis quod nullo nostro merito faciatis, cui nos hosti relicturi sitis. 14 Pyrrho videlicet, qui hospitum numero captivos habuit? an barbaro ac Poeno, qui utrum avarior an crudelior sit, vix existimari potest? 15 si videatis catenas squalorem deformitatem civium vestrorum, non minus profecto vos ea species moveat, quam si ex altera parte cernatis stratas Cannensibus campis legiones vestras. 16 intueri, potestis sollicitudinem et lacrimas ia in vestibulo curiæ stantium cognatorum nostrorum exspectantiumque responsum vestrum. cum ii pro nobis proque iis, qui absunt, ita suspensi ac solliciti sint, quem censetis animum ipsorum esse, quorum in discrimine vita libertasque est? 17 si, me dius fidius, ipse in nos mitis Hannibal contra naturam suam esse velit, nihil tamen nobis vita opus esse censeamus, cum indigni ut redimeremur vobis visi simus. 18 rediere Romam quondam remissi a Pyrrho sine pretio captivi; sed rediere cum legatis, primoribus civitatis, ad redimendos sese missis. redeam ego in patriam trecentis nummis non æstimatus civis? 19 suum quisque animum habet, patres conscripti. scio in discrimine esse vitam corpusque meum: magis me famæ periculum movet, ne a vobis damnati ac repulsi abeamus; neque enim ros pretio pepercisse homines credent.”
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
