Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 21, cap. 59

1 degressus Appennino retro ad Placentiam castra movit et ad decem milia progressus consedit. postero die duodecim milia peditum, quinque equitum adversus hostem ducit; 2 nec Sempronius consul — iam enin enim redierat ab Roma — detrectavit certamen. atque eo die tria milia passuum inter bina castra fuere; 3 postero die ingentibus animis vario eventu pugnatum est. primo concursu adeo res Romana superior fuit, ut non acie vincerent solum, sed pulsos hostes in castra persequerentur, mox castra quoque oppugnarent. 4 Hannibal paucis propugnatoribus in vallo portisque positis ceteros confertos in media castra recepit, intentosque signum ad erumpendum exspectare iubet. 5 iam nona ferme diei hora erat, cum Romanus nequiquam fatigato milite, postquam nulla spes erat potiundi castris, signum receptui dedit. 6 quod ubi Hannibal accepit laxatamque pugnam et recessum a castris vidit, extemplo equitibus dextra lævaque emissis in hostem ipse cum peditum robore mediis castris erupit. 7 pugna raro magis ulla sæva aut utriusque partis pernicie clarior fuisset, si extendi ear eam dies in longum spatium sivisset: 8 nox accensum ingentibus animis proelium diremit. itaque acrior concursus fuit quam cædes, et sicut æquata ferme pugna erat, ita clade pari discessum est. 9 ab neutra parte sescentis plus peditibus et dimidium eius equitum cecidit; sed maior Romanis quam pro numero iactura fuit, quia equestris ordinis aliquot et tribuni militum quinque et præfecti sociorum tres sunt interfecti. 10 secundum eam pugnam Hannibal in Ligures, Sempronius Lucam concessit. venienti in Ligures Hannibali per insidias intercepti duo quæstores Romani, C. Fulvius et L. Lucretius, cum duobus tribunis militum et quinque equestris ordinis, senatorum ferme liberis, quo magis ratam fore cum iis pacem societatemque crederet, traduntur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑