Titus Livius, Ab urbe condita
1 nihil eorum Volsci nesciebant instabantque eo magis sperantes idem certamen animorum adversus Appium habiturum exercitum Romanum, quod adversus Fabium consulem habuisset. 2 ceterum multo Appio quam Fabio violentior fuit; non enim vincere tantum noluit, ut Fabianus exercitus, sed vinci voluit. productus in aciem turpi fuga petit castra nec ante restitit, quam signa inferentem Volscum munimentis vidit foedamque extremi agminis cædem. 3 tur tum expressa vis ad pugnandum, ut victor iam a vallo submoveretur hostis, satis tamen appareret capi tantum castra militem Romanum noluisse, alibi gaudere sua clade atque ignominia. 4 quibus nihil infractus ferox Appii animus cum insuper sævire vellet contionemque advocaret, concurrunt ad eum legati tribunique monentes, ne ubique experiri vellet imperium, cuius vis omnis in consensu oboedientium esset. 5 negare vulgo milites se ad contionem ituros, passimque exaudiri voces postulantium, ut castra ex Volsco agro moveantur. hostem victorem paulo ante prope in portis ac vallo fuisse, ingentisque mali non suspicionem modo sed apertam speciem obversari ante oculos. 6 victus tandem, quando quidem nihil præter ternpus tempus noxæ lucrarentur, remissa contione iter in insequentem diem pronuntiari cum iussisset, prima luce classico signum profectionis dedit. 7 cum maxime agmen e castris explicaretur, Volsci, ut eodem signo excitati, novissimos adoriuntur. a quibus perlatus ad primos tumultus eo pavore signaque et ordines turbavit, ut neque imperia exaudiri neque instrui acies posset. nemo ullius nisi fugæ memor. 8 ita effuso agmine per stragem corporum armorumque evasere, ut prius hostis desisteret sequi quam Romanus fugere. 9 tandem collectis ex dissipato cursu militibus consul, cum revocando nequiquam suos persecutus esset, in pacato agro castra posuit; advocataque contione invectus baud haud falso in proditorem exercitum militaris disciplinæ, 10 desertorem signorum, ubi signa, ubi arma essent, singulos rogitans, 11 inermes milites, signo amisso signiferos, ad hoc centuriones duplicariosque, qui reliquerant ordines, virgis cæsos securi percussit; cetera multitudo sorte decumus quisque ad supplicium lecti.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
