Titus Livius, Ab urbe condita
1 primum ingressi sunt pacato agmine. digressu deinde Cottonis et Antigoni et baud haud multo post fama mortis Philippi neque Thraces commercio faciles erant, neque Bastarnæ empto contenti esse poterant aut in agmine contineri, ne decederent via. 2 inde iniuriæ ultro citroque fieri, quarum in dies incremento bellum exarsit. postremo Thraces cum vim ac multitudinem sustinere hostium non possent, relictis campestribus vicis in montem ingentis altitudinis — Donucam vocant — concesserunt. 3 quo cum subire Bastarnæ vellent, quali tempestate Gallos spoliantes Delphos fama est peremptos esse, talis turn tum Bastarnas nequiquam ad iuga montium appropinquantes oppressit. 4 neque enim imbre tantum effuso, dein creberrima grandine obruti sunt cum ingenti fragore cæli tonitribusque et fulguribus præstringentibus aciem oculorum, 5 sed fulmina etiam sic undique micabant, ut peti viderentur corpora, nec solum milites sed etiam principes icti caderent. 6 itaque cum præcipiti fuga per rupes præaltas improvidi sternerentur ruerentque, instabant quidem perculsis Thraces, sed ipsi deos auctores fugæ esse cælumque in se ruere aiebant. 7 dissipati procella cum tamquam ex naufragio plerique semermes in castra, unde profecti erant, redissent, consultari, quid agerent, coeptum. inde orta dissensio, aliis redeundum aliis penetrandum in Dardaniam censentibus: 8 triginta ferme nmilia milia hominum Clondico duce, quo profecti erant, pervenerunt, cetera multitude multitudo retro, qua venerat, Apolloniam Mesembriamque repetit. 9 Perseus potitus regno interfici Antigonum iussit; et dum firmaret res, legatos Romam ad amicitiam paternam renovandam petendumque, ut rex ab senatu appellaretur, misit. hæc eo anno in Macedonia gesta.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
