Titus Livius, Ab urbe condita
1 eo anno, quia tempus indutiarum cum Veienti populo exierat, per legatos fetialesque res repeti coeptæ. quibus venientibus ad finem legatio Veientium obvia fuit. 2 petiere, ne, priusquam ipsi senatum Romanum adissent, Veios iretur. ab senatu impetratum, quia discordia intestina laborarent Veientes, ne res ab iis repeterentur; tantum afuit, ut ex incommodo alieno sua occasio peteretur. 3 at in Volscis accepta clades amisso Verrugine præsidio; ubi tantum in tempore fuit momenti, ut, cum precantibus opem militibus, qui ibi a Volscis obsidebantur, succurri, si maturatum esset, potuisset, ad id venerit exercitus subsidio missus, ut ab recenti cæde palati ad prædandum hostes opprimerentur. 4 tarditatis causa non in senatu magis fuit quam tribunis, qui, quia summa vi restari nuntiabatur, parum cogitaverunt nulla virtute superari humanarum virium modum. 5 fortissimi milites non tamen nec vivi nec post mortem inulti fuere. insequenti anno P. et Cn. Corneliis Cossis, Num. 6 Fabio Ambusto, L. Valerio Potito tribunis militum consulari potestate Veiens bellum motum ob superbum responsum Veientis senatus, qui legatis repetentibus res, 7 ni facesserent propere ex urbe finibusque, daturos, quod Lars Tolumnius dedisset, responderi iussit. 8 id patres ægre passi decrevere, ut tribuni militum de bello indicendo Veientibus primo quoque die ad populum ferrent. 9 quod ubi primo promulgatum est, fremere iuventus nondum debellatum cum Volscis esse; modo duo præsidia occidione occisa, et cum periculo retineri unum castellum; 10 nullum annum esse, quo non acie dimicetur; et tamquam pæniteat laboris, novum bellum cum finitimo populo et potentissimo parari, qui omnem Etruriam sit concitaturus. 11 hæc sua sponte agitata; 12 insuper tribuni plebis accendunt. maximum bellum patribus cum plebe esse dictitant; ear eam de industria vexandam militia trucidandamque hostibus obici; ear eam procul urbe haberi atque ablegari, ne domi per otium memor libertatis coloniarumque aut agri publici aut suffragii libere ferendi consilia agitet. 13 prensantesque veteranos stipendia cuiusque et vulnera ac cicatrices numerabant, quid iam integri esset in corpore loci ad nova vulnera accipienda, quid super sanguinis, quod dari pro re publica posset, rogitantes. 14 hæc cum in sermonibus contionibusque interdum agitantes avertissent plebem ab suscipiendo bello, profertur tempus ferundæ legis, quam, si subiecta invidiæ esset, antiquari apparebat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
