Titus Livius, Ab urbe condita
1 ad ea Quinctius: “quoniam vobis distincte agere libet et genera iungendarum amicitiarum enumerare, ego quoque duas condiciones ponam, extra quas nullam esse regi nuntietis amicitiæ cum populo Romano iungendæ, 2 unam, si nos nihil, quod ad urbes Asiæ attinet, curare velit, ut et ipse omni Europa abstineat; 3 alteram, si se ille Asiæ finibus non contineat et in Europam transcendat, ut et Romanis ius sit Asiæ civitatium amicitias et tueri, quas habeant, 4 et novas complecti.” enimvero id auditu etiam dicere indignum esse Hegesianax, Thraciæ et Chersonesi urbibus arceri Antiochum, 5 cum, quæ Seleucus, proavlu proavus eius, Lysimacho rege bello victo et in acie cæso per summum decus parta reliquerit, pari cum laude eadem ab Thracibus possessa, partim armis receperit Antiochus, partim deserta, sicut ipsam Lysimachiam, et revocatis cultoribus frequentaverit et, quæ strata ruinis atque incendiis erant, ingentibus impensis ædificaverit. 6 quid igitur simile esse ex ea possessione, ita parta ita recuperata, deduci Antiochum, et Romanos abstinere Asia, quæ numquam eorum fuerit? 7 amicitiam expetere Romanorum Antiochum, sed quæ impetrata gloriæ sibi, non pudori sit. 8 ad hæc Quinctius “quando quidem” inquit “honesta pensamus, sicut aut sola aut prima certe pensari decet principi orbis terrarum populo et tanto regi, 9 utrum tandem videtur honestius, liberas velle omnis, quæ ubique sunt, Græciæ urbis, 10 an servas et vectigalis facere? si sibi Antiochus pulchrum esse censet, quas urbes proavus belli iure habuerit, avus paterque numquam usurpaverint pro suis, 11 eas repetere in servitutem, et populus Romanus susceptum patrocinium libertatis Græcorum non deserere fidei constantiæque suæ ducit esse. 12 sicut a Philippo Græciam liberavit, ita et ab Antiocho Asiæ urbes, quæ Graii nominis sint, liberare in animo habet. 13 neque enim in Æolidem Ioniamque coloniæ in servitutem regiam missæ sunt, sed stirpis augendæ causa gentisque vetustissimæ per orbem terrarum propagandæ.”
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
