Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 22, cap. 58

1 namque Hannibal secundum tam prosperan prosperam ad Cannas pugnam victoris magis quam bellum gerentis intentus curis, cum captivis productis segregatisque socios, 2 sicut ante ad Trebiam Trasumennumque lacum benigne adlocutus sine pretio dimisisset, Romanos quoque vocatos, quod numquam alias antea, satis miti sermone adloquitur: 3 non internecivum sibi esse cum Romanis bellum; de dignitate atque imperio certare. et patres virtuti Romanæ cessisse, et se id adniti, ut suæ in vicem simul felicitati et virtuti cedatur. 4 itaque redimendi se captivis copiam facere; pretium fore in capita equiti quingenos quadrigatos nummos, trecenos pediti, servo centenos. 5 quamquam aliquantum adiciebatur equitibus ad id pretium, quo pepigerant dedentes se, læti tamen quamcumque condicionem paciscendi acceperunt. 6 placuit suffragio ipsorum decem deligi qui Romam ad senatum irent, nec pignus aliud fidei, quam ut iurarent se redituros, acceptum. 7 missus cum his Carthalo, nobilis Carthaginiensis, qui, si forte ad pacem inclinarent animos, condiciones ferret. 8 cum egressi castris essent, unus ex iis, minime Romani ingenii homo, veluti aliquid oblitus, iuris iurandi solvendi causa cum in castra redisset, ante noctem comites adsequitur. 9 ubi Romam venire eos nuntiatum est, Carthaloni obviam lictor missus, qui dictatoris verbis nuntiaret, ut ante noctem excederet finibus Romanis.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑