Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 2, cap. 58

1 tum primum tributis comitiis creati tribuni sunt. numero etiam additos tres, perinde ac duo antea fuerint, Piso auctor est. 2 nominat quoque tribunos, Cn. Siccium, L. Numitorium, M. Duillium, Sp. Icilium, L. Mæcilium. 3 Volscum Æquicumque inter seditionem Romanam est bellum coortum. vastaverant agros ut, si qua secessio plebis fieret, ad se receptum haberet; compositis deinde rebus castra retro movere. 4 Ap . Claudius in Volscos missus, Quinctio Æqui provincia evenit. eadem in militia sævitia Appi quæ domi esse, liberior quod sine tribuniciis vinculis erat. odisse plebem plus quam paterno odio: 5 quid? se victum ab ea, se unico consule electo adversus tribuniciam potestatem perlatam legem esse, quam minore conatu, nequaquam tanta patrum spe, priores impedierint consules? 6 hæc ira indignatioque ferocem animum ad vexandum sævo imperio exercitum stimulabat. nec ulla vi domari poterat, tantum certamen animis imbiberant. 7 segniter , otiose, neglegenter, contumaciter omnia agere; nec pudor nec metus coercebat; si citius agi vellet agmen, tardius sedulo incedere; si adhortator operis adesset, omnes sua sponte motam remittere industriam; 8 præsenti voltus demittere, tacite prætereuntem exsecrari, ut invictus ille odio plebeio animus interdum moveretur. 9 omni nequiquam acerbitate prompta nihil iam cum militibus agere, a centurionibus corruptum exercitum dicere, tribunos plebei cavillans interdum et Volerones vocare.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑