Titus Livius, Ab urbe condita
1 sub idem deinde tempus consilium et consul et rex habuerunt, unde bellum ordirentur. 2 regiis creverant animi vastatione concessa sibi ab hoste Pheræi agri; itaque eundum inde ad castra nec dandum ultra spatium cunctandi censebant. 3 et Romani sentiebant cunctationem suam infamem apud socios esse, maxume indigne ferentis non latam Pheræis opem. 4 consultantibus, quid agerent — aderant autem Eumenes et Attalus in consilio — , trepidus nuntius adfert hostem magno agmine adesse. consilio dimisso signum extemplo datur, ut arma capiant. 5 interim placet ex regiis auxiliis centum equites et parem numerum iaculatorum peditum exire. 6 Perseus hora ferme diei quarta, cum paulo plus mille passus abesset a castris Romanis, consistere signa peditum iussit; prægressus ipse cum equitibus ac levi armatura; et Cotys cum eo ducesque aliorum auxiliorum præcesserunt. 7 minus quingentos passus ab castris aberant, cum in conspectu fuere hostium equites; duæ alæ erant magna ex parte Gallorum — Cassignatus præerat — et levis armaturea centum fere et quinquaginta Mysi et Cretenses. 8 constitit rex, incertus, quantæ hostium copiæ essent. duas inde ex agmine turmas Threcum, duas Macedonum cum binis Cretensium cohortibus et Threcum misit. 9 proelium, cum pares numero essent neque ab hac aut illa parte nova auxilia subvenirent, incerta victoria finitum est. Eumenis ferme triginta interfecti, inter quos Cassignatus dux Gallorum cecidit. et tunc quidem Perseus ad Sycurium copias reduxit; 10 postero die circa eandem horam in eumdem locum rex copias admovit plaustris cum aqua sequentibus; nam duodecim milium passuum via omnis sine aqua et plurimi pulveris erat; adfectosque siti, si primo in conspectu dimicassent, pugnaturos fuisse apparebat. 11 cum Romani quiessent, stationibus etiam intra vallum reductis, regii quoque in castra redeunt. hoc per aliquot dies fecerunt, sperantes fore, ut Romani equites abeuntium novissimum agmen adgrederentur; 12 inde certamine orto, cum longius a castris eos elicuissent, facile, ubiubi essent, se, qui equitatu et levi armatura plus possent, conversuros aciem.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
