Titus Livius, Ab urbe condita
1 oppressit igitur necopinantes ignarosque omnes Perseus et regnum scelere partum invasit. peropportuna mors Philippi fuit ad dilationem 2 et ad vires bello subtrahendas. nam post paucis diebus gens Bastarnarum, diu sollicitata, ab suis sedibus magna peditum equitumque manu Histrum traiecit. 3 inde prægressi, qui nuntiarent regi, Antigonus et Cotto: Cotto nobilis erat Bastarna, Antigonus e regiis unus, sæpe cum ipso Cottone legatus ad concitandos Bastarnas missus. baud haud procul Amphipoli fama, inde certi nuntii occurrerunt mortuum esse regeml.ZZZ regem; quæ res omnem ordinem consilii turbavit. 4 compositum autem sic fuerat, transitum per Thraciam tutum et commeatus Bastarnis ut Philippus præstaret. id ut facere posset, regionum principes donis coluerat, fide sua obligata pacato agmine transituros Bastarnas. 5 Dardanorum gentem delere propositum erat inque eorum agro sedes dare Bastarnis. 6 duplex inde erat commodum futurum, si et Dardani, gens semper infestissima Macedoniæ temporibusque iniquis regum imminens, tolleretur, et Bastarnæ relictis in Dardania coniugibus liberisque ad populandam Italiam possent mitti. 7 per Scordiscos iter esse ad mare Hadriaticum Italiamque; alia via traduci exercitum non posse. facile Bastarnis Scordiscos iter daturos: nec enim aut lingua aut moribus æquales abhorrere; et ipsos adiuncturos se, cum ad prædam opulentissimæ gentis ire vidissent. 8 inde in omnem eventum consilia accommodabantur: sive cæsi ab Romanis forent Bastarnæ, Dardanos tamen sublatos prædamque ex reliquiis Bastarnarum et possessionem liberam Dardaniæ solacio fore; 9 sive prospere rem gessissent, Romanis aversis in Bastarnarum bellum recuperaturum se in Græcia, quæ amisisset. hæc Philippi consilia fuerant.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
