Titus Livius, Ab urbe condita
1 postquam consules dilectu habito profecti in provincias sunt, tum T. Quinctius postulavit, ut de iis, quæ cum decem legatis ipse statuisset, senatus audiret eaque, si videretur, auctoritate sua confirmaret; 2 id eos facilius facturos, si legatorum verba, qui ex universa Græcia et magna parte Asiæ quique ab regibus venissent, audissent. 3 eæ legationes a C. Scribonio prætore urbano in senatum introductæ sunt, 4 benigneque omnibus responsum. cum Antiocho quia longior disceptatio erat, decem legatis, quorum pars aut in Asia aut Lysimachiæ apud regem fuerant, delegata est. 5 T. Quinctio mandatum, ut adhibitis iis legatorum regis verba audiret responderetque iis, quæ ex dignitate atque utilitate populi Romani responderi possent. 6 Menippus et Hegesianax principes regiæ legationis erant. ex us iis Menippus ignorare se dixit, quidnam perplexi sua legatio haberet, cum simpliciter ad amicitiam petendam iungendamque societatem venissent. 7 esse autem tria genera foederum, quibus inter se paciscerentur amicitias civitates regesque: unum, cum bello victis dicerentur leges; ubi enim omnia ei, qui armis plus posset, dedita essent, quæ ex iis habere victos, quibus multari eos velit, ipsius ius atque arbitrium esse; 8 alterum, cum pares bello æquo foedere in pacem atque amicitiam venirent; tunc enim repeti reddique per conventionem res et, si quarum turbata bello possessio sit, eas aut ex formula iuris antiqui aut ex partis utriusque commodo componi; 9 tertium esse genus, cum, qui numquam hostes fuerint, ad amicitiam sociali foedere inter se iungendam coeant; eos neque dicere nec accipere leges; id enim victoris et victi esse. 10 ex eo genere cum Antiochus esset, mirari se, quod Romani æquum censeant leges ei dicere, quas Asiæ urbium liberas et immunis, quas stipendiarias esse velint, quas intrare præsidia regia regemque vetent. 11 cum Philippo enim hoste pacem, non cum Antiocho amico societatis foedus ita sanciendum esse.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
