Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 22, cap. 57

1 litteris consulis prætorisque recitatis censuerunt prætorem M. Claudium, qui classi ad Ostiam stanti præesset, Canusium ad exercitum mittendum, scribendumque consuli, ut, cum prætori exercitum tradidisset, primo quoque tempore, quantum per comiodum commodum rei publicæ fieri posset, Romam veniret. 2 territi etiam super tantas clades cum ceteris prodigiis, tum quod duæ Vestales eo anno, Opimia atque Floronia, stupri compertæ et altera sub terra, uti mos est, ad portam Collinam necata fuerat, altera sibimet ipsa mortem consciverat. 3 L. Cantilius scriba pontificius, quos nunc minores pontifices appellant, qui cum Floronia stuprum fecerat, a pontifice maximo eo usque virgis in comitio cæsus erat, ut inter verbera expiraret. 4 hoc nefas cum inter tot, ut fit, clades in prodigium versum esset, decemviri libros adire iussi sunt, 5 et Q. Fabius Pictor Delphos ad oraculum missus est sciscitatum, quibus precibus suppliciisque deos possent placare, et quænam futura finis tantis cladibus foret. 6 interim ex fatalibus libris sacrificia aliquot extraordinaria facta; inter quæ Gallus et Galla, Græcus et Græca in foro bovario sub terram vivi demissi sunt in locum saxo consæptum, iam ante hostiis humanis, minime Romano sacro, inbutum. 7 placatis satis ut rebantur, deis M. Claudius Marcellus ab Ostia mille et quingentos milites, quos in classem scriptos habebat, Romam, ut urbi præsidio essent, mittit; 8 ipse, legione classica — ea legio tertia erat — cum tribunis militumr militum Teanum Sidicinum præmissa, classe tradita P. Furio Philo collegæ, paucos post dies Canusium magnis itineribus contendit. 9 inde dictator ex auctoritate patrum dictus M. Iunius et Ti. Sempronius magister equitum dilectu edicto iuniores ab annis septemdecim et quosdam prætextatos scribunt. quattuor ex his legiones et mille equites effecti. 10 item ad socios Latinumque nomen ad milites ex formula accipiendos mittunt. arma, tela, alia parari iubent et vetera spolia hostium detrahunt templis porticibusque. 11 et alia aliam formam novi dilectus inopia liberorum capitum ac necessitas dedit: octo milia iuvenum validorum ex servitiis prius sciscitantes singulos, vellentne militare empta publice armaverunt. 12 hic miles magis placuit cum pretio minore redimendi captivos copia fieret.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑