Titus Livius, Ab urbe condita
1 Romam tantus terror ex hac clade perlatus est, ut iam ad urbem Romanam crederent infestis signis hostem venturum, nec quicquam spei aut auxilii esse, quo portis moenibusque vim arcerent: 2 uno consule ad Ticinum victo alterum ex Sicilia revocatum; duobus consulibus, duobus consularibus exercitibus victis quos alios duces, quas alias legiones esse, quæ arcessantur? 3 ita territis Sempronius consul advenit, ingenti periculo per effusos passim ad prædandum hostium equites audacia magis quam consilio aut spe fallendi resistendive, si non falleret, transgressus. 4 inde, quod unum maxime in præsentia desiderabatur, comitiis consularibus habitis in hiberna rediit. creati consules Cn. Servilius et C. Flaminius iterum. 5 ceterum ne hiberna quidem Romanis quieta erant vagantibus passim Numidis equitibus et, ut quæque iis impeditiora erant, Celtiberis Lusitanisque. omnes igitur undique clausi commeatus erant, nisi quos Pado naves subveherent. 6 emporium prope Placentiam fuit et opere magno munitum et valido firmatum præsidio. eius castelli oppugnandi spe cum equitibus ac levi armatura profectus Hannibal, cum plurimum in celando incepto ad effectum spei habuisset, nocte adortus non fefellit vigiles. 7 tantus repente clamor est sublatus, ut Placentiæ quoque audiretur. itaque sub lucem cum equitatu consul aderat iussis quadrato agmine legionibus sequi. 8 equestre interim proelium commissum; in quo quia saucius Hannibal pugna excessit, pavore hostibus iniecto defensum egregie præsidium est. 9 paucorum inde dierum quiete sumpta et vixdum satis percurato vulnere ad Victumulas Uictumulas oppugnandas ire pergit. 10 id emporium Romanis Gallico bello fuerat; munitum inde locum frequentaverant adcolæ mixti undique ex finitimis populis, et tum terror populationum eo plerosque ex agris conpulerat. 11 huius generis multitudo fama inpigre defensi ad Placentiam præsidii accensa armis arreptis obviam Hannibali procedit. 12 magis agmina quam acies in via concurrerunt, et cum ex altera parte nihil præter inconditam turbam esset, in altera et dux militi et miles duci fidens, ad triginta quinque milia hominum a paucis fusa. 13 postero die deditione facta præsidium intra moenia accepere; iussique arma tradere cum dicto paruissent, signum repente victoribus datur, ut tamquam vi captam urbem diriperent. 14 neque ulla, quæ in tali re memorabilis scribentibus videri solet, prætermissa clades est: adeo omne libidinis crudelitatisque et inhumanæ superbiæ editum in miseros exemplum est. hæ fuere hibernæ expeditiones Hannibalis.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
