Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 40, cap. 56

1 Perseus certior factus omnia detecta esse, potentior quidem erat, quam ut fugam necessariam duceret: tantum ut procul abesset, 2 curabat, interim velut ab incendio flagrantis iræ, dum Philippus viveret, se defensurus. is spe potiundi ad poenam corporis eius amissa, quod reliquum erat, id studere, ne super impunitatem etiam præmio sceleris frueretur. 3 Antigonum igitur appellat, cui et palam facti parricidii gratia obnoxius erat, et nequaquam pudendum aut pænitendum eum regem Macedonibus propter recentem patrui Antigoni gloriam fore censebat. 4 “quando in ear eam fortunam veni,” inquit “Antigone, ut orbitas mihi, quam alii detestantur parentes, optabilis esse debeat, regnum, quod a patruo tuo forti, non solum fideli, tutela eius custoditum et auctum etiam accepi, id tibi tradere in animo est. 5 te unum habeo, quem dignum regno iudicem. si neminem haberem, perire et exstingui id mallem quam Perseo scelestæ fraudis præmium esse. 6 Demetrium excitatum ab inferis restitutumque credam mihi, si te, qui morti innocentis, qui meo infelici errori unus illacrimasti, in locum elus eius substitutum relinquam.” 7 ab hoc sermone omni genere honoris producere eum non destitit. cum in Thracia Perseus abesset, circumire Macedoniæ urbes principibusque Antigonum commendare; et si vita longior suppetisset, baud haud dubium fuit, quin eum in possessione regni relicturus fuerit. 8 ab Demetriade profectus Thessalonicæ plurimum temporis moratus fuerat. inde cum Amphipolim venisset, gravi morbo est implicitus. 9 sed animo tamen ægrum magis fuisse quam corpore constat; curisque et vlgiliis, cum identidem species et umbræ insontis interempti filii agitarent, exstinctum esse cum diris exsecrationibus alterius. 10 tamen admoveri potuisset Antigonus, si aut affuisset aut statim palam facta esset mors regis. 11 medicus Calligenes, qui curationi præerat, non exspectata morte regis, a primis desperationis notis nuntios per dispositos equos, ita ut convenerat, misit ad Perseum, et mortem regis in adventum eius omnes, qui extra regiam erant, celavit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑